Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 162

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. I
70
sibi ad seipsum, vel sibi ad alia et aliis vel ad se ipsa, vel ad ipsum.
Has autem quatuor differentias, si singulas contexueris sex primarum
hypothesium quatuor nimirum et 20 facies universas hypotheses. In-
telligatur autem quod dicitur ex subscriptis. Si est, quid sequitur sibi
ad se ipsum. Si est, quid non sequitur sibi ad seipsum. Si est, quid
sequitur simul et non sequitur sibi ad se ipsum. Rursus si est, quid
sequitur sibi ad alia. Si est, quid non sequitur sibi ad alia. Si est, quid
sequitur et non sequitur sibi ad alia. Primum quidem senarium hoc est.
Secundum autem tale. Si est, quid sequitur aliis ad se ipsa. Si est, quid
non sequitur aliis ad se ipsa. Si est, quid sequitur et non sequitur aliis
ad se ipsa. Rursus si est, quid sequitur aliis ad ipsum. Si est, quid non
sequitur aliis ad ipsum. Si est, quid sequitur et non sequitur aliis ad
ipsum. Secundum sane senarium hoc est. Tertium vero hoc. Si non est,
quid sequitur sibi ad se ipsum. Si non est, quid non sequitur sibi ad se
ipsum. Si non est, quid sequitur et non sequitur sibi ad se ipsum. Rur-
sus si non est, quid sequitur sibi ad alia. Si non est,
quid non
sequitur
sibi ad alia. Si non est, quid sequitur et non sequitur sibi ad alia. Ter-
tium quidem senarium hoc. Quartum autem hoc aliud. Si non est, quid
sequitur aliis ad se ipsa. Si non est, quid non sequitur aliis ad se ipsa.
Si non est, quid sequitur et non sequitur aliis ad se ipsa. Rursus si non
est, quid sequitur aliis ad ipsum. Si non est, quid non sequitur aliis ad
ipsum. Si non est, quid sequitur et non sequitur aliis ad ipsum.
Quos
quidem omnes 24 modo pulcherrimo animae exemplo deinceps
satis exercet prolixe Proclus eodem loco.
DE ENTHYMEMATE
Enthymematis, quod de quatuor argumentorum formis fue-
rat reliquum Aristotelico significatu, mentionem apud vetustio-
res non reperio: nisi forte fuerit ea argumentandi forma quam
ἐλλειπήν
, defectivam, superius ostendi nominatam. Quia enthy-
mema sit syllogismus una propositione mancus.
5
10
15
20
25
30
1...,152,153,154,155,156,157,158,159,160,161 163,164,165,166,167,168,169,170,171,172,...350
Powered by FlippingBook