Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 164

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. I
72
DE DEFINITIONE
Quid vero de methodis quatuor dicendum? Est sane apud
Laertium in Pythagora ex Phavorini testimoni, Pythagoram pri-
mum omnium definitione usum:
101
Hunc Phavorinus ait, defini-
tionibus usum in mathematica materia, abundantius vero Socratem et
eos qui cum illo sunt conversati. Et post haec Aristotelem et Stoicos.
Quid vero refero Laertium, quando ipse Aristoteles id ipsum est
attestatus 5.
Sapientiae
capite 4. Quo loco Pythagoreos, Democri-
tum ac Socratem definitione usos affirmat: [192]
102
Socrate circa
morum virtutes versante et haec definire universaliter quaerente primo,
naturae
xx
enim rerum paululum quid Democritus attigit et definivit
aliquo modo calidum et frigidum. Pythagorei vero prius de quibusdam
paucis, quorum rationes in numeros referebant, veluti quid est occa-
sio, vel iustum, vel nuptiae. Ille vero recta ratione quaerebat, quid est.
Syllogizare enim quaerebat. Principium enim syllogismorum est, quid
est.
Et 1.
De partibus
capite 1:
103
Causa vero cur non venerint prisci
admodum hunc, quia, quid est esse et
definire substantiam, non erat.
Sed attigit quidem Democritus primus, non ut necessarium ad natu-
101
Τοῦτον ὁ Φαβωρῖνός φησιν ὅροις χρήσασθαι διὰ τῆς μαθημα-
τικῆς ὕλης͵ ἐπὶ πλέον δὲ Σωκράτην καὶ τοὺς ἐκείνῳ πλησιάσαντας͵ καὶ
μετὰ ταῦτ΄ Ἀριστοτέλην καὶ τοὺς στωικούς. [D. L. Vit. 8.48.7–9]
102
Σωκράτους δὲ περὶ τὰς ἠθικὰς ἀρετὰς πραγματευομένου καὶ
περὶ τούτωνὁρίζεσθαι καθόλουζητοῦντοςπρώτουτῶνμὲνγὰρφυσικῶν
ἐπὶ μικρὸν Δημόκριτος ἥψατο μόνον καὶ ὡρίσατό πως τὸ θερμὸν καὶ τὸ
ψυχρόν· οἱ δὲ Πυθαγόρειοι πρότερον περί τινων ὀλίγων͵ ὧν τοὺς λόγους
εἰς τοὺς ἀριθμοὺς ἀνῆπτον͵ οἷον τί ἐστι καιρὸς ἢ τὸ δίκαιον ἢ γάμος·
ἐκεῖνος δ΄ εὐλόγως ἐζήτει τὸ τί ἐστιν· συλλογίζεσθαι γὰρ ἐζήτει͵ ἀρχὴ
δὲ τῶν συλλογισμῶν τὸ τί ἐστιν· [ARIST. Metaph. 1078b.17–25]
103
Αἴτιον δὲ τοῦ μὴ ἐλθεῖν τοὺς προγενεστέρους ἐπὶ τὸν τρόπον
τοῦτον͵ ὅτι τὸ τί {ἦν} εἶναι καὶ τὸ ὁρίσασθαι τὴν οὐσίαν οὐκ ἦν͵ ἀλλ΄
ἥψατο μὲν Δημόκριτος πρῶτος͵ ὡς οὐκ ἀναγκαίου δὲ τῇ φυσικῇ θεωρίᾳ͵
ἀλλ΄ ἐκ φερόμενος ὑπ΄ αὐτοῦ τοῦ πράγματος͵ ἐπὶ Σωκράτους δὲ τοῦτο
μὲν ηὐξήθη͵ τὸ δὲ ζητεῖν τὰ περὶ φύσεως ἔληξε͵ πρὸς δὲ τὴν χρήσιμον
ἀρετὴν καὶ τὴν πολιτικὴν ἀπέκλιναν οἱ φιλοσοφοῦντες. [ARIST. PA
642a.24–31]
xx
corr. ex primo. Naturae
5
10
15
1...,154,155,156,157,158,159,160,161,162,163 165,166,167,168,169,170,171,172,173,174,...350
Powered by FlippingBook