Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 174

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. I
82
rat:
131
Impossibile igitur Deorum filiis non credere, etiamsi absque ve-
risimilibus et necessariis demonstrationibus dicant.
Hoc autem
εἰκός
idem in
Phaedro
definit:
132
Quid aliud dicere ipsum probabile, quam
id, quod vulgo videatur?
Quam definitionem Aristoteles recepit 2.
Analytico
capite 27:
133
Sed probabile est propositio opinione recepta,
quod enim ut plurimum sciunt ita fieri aut non fieri, aut esse aut non
esse, hoc est probabile.
De scientia autem, quae ex demonstratione
generatur, ut ipse asserit, scripserant ante eum Socratici aliquot
diversis nominibus non paucos libros. Crito quidem
De addiscen-
do
,
De cognoscendo
sive
Quid scientia
,
De sciendo
4. libros referen-
te Laertio in eius vita. Simon quoque
De scientia
,
De doctrina
. Et
Simmias [194] Thebanus sub hoc eodem titulo
De doctrina
scripsit
et praeterea
De sciendo
. Et Xenocrates
De scientia
.
Sed Plato non solum tres: definitionem, divisionem, demon-
strationem cognovit, docuit, exercuit, sed etiam quartam metho-
dum invenit, resolutionem quam vocant, uti ex Laertii verbis
antea citatis apparet:
134
Et primus modum inquisitionis per resolu-
tionem induxit Leodamanti Thasio.
Quam quidem, etsi quatuor ab
ea libros Aristoteles denominaverit, quid sit ex eius vel iis, vel
aliis libris scire non possumus. De qua tamen posteriores Plato-
nici et Peripatetici nonnulli non pauca docuerunt, quae non est
affere necesse.
DE DIALECTICA
Dialectices vero utraque significatione alios ante Aristotelem
usos fuisse superioribus docuimus. Attamen Aristotelis ea verba,
131
ἀδύνατον οὖν θεῶν παισὶν ἀπιστεῖν͵ καίπερ ἄνευ τε εἰκότων
καὶ ἀναγκαίων ἀποδείξεων λέγουσιν. [PLATO Ti. 40d9–e2]
132
μή τι ἄλλο λέγει τὸ εἰκὸς ἢ τὸ τῷ πλήθει δοκοῦν. [PLATO Phdr.
273a7–b1]
133
ἀλλὰ τὸ μὲν εἰκός ἐστι πρότασις ἔνδοξος· ὃ γὰρ ὡς ἐπὶ τὸ πολὺ
ἴσασιν οὕτω γινόμενον ἢ μὴ γινόμενον ἢ ὂν ἢ μὴ ὄν͵ τοῦτ΄ ἐστὶν εἰκός.
[ARIST. APo. 70a.4–5]
134
καὶ πρῶτος τὸν κατὰ τὴν ἀνάλυσιν τῆς ζητήσεως τρόπον
εἰσηγήσατο Λεωδάμαντι τῷ Θασίῳ. [D. L. Vit. 3.24.8–10]
5
15
20
25
10
1...,164,165,166,167,168,169,170,171,172,173 175,176,177,178,179,180,181,182,183,184,...350
Powered by FlippingBook