Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 176

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. I
84
quae 5
De Sapientia
ca. 2. extant:
135
Dialectica vis nondum eo tempore
erat.
– non de ea dialectica sunt intelligenda, quae logices signifi-
catu accipitur. Cuius ipsemet Zenonem primum repertorem alibi
asseruerat. Sed pro ea dialectica, quae ad utramque partem ex
probabilibus et opinione conceptis disputat, quae lib.
Topicorum
late est explicata, uti haec alia illis subiecta verba declarant:
136
Ut posset etiam sine quid est contraria speculari et an contrariorum
sit eadem scientia.
In qua dialectica, cum egregie polluerit Socra-
tes, nescio ut vera sit Aristotelis sententia dialecticam vim tunc
non fuisse. Et si vera est, vera ea quoque est quam ex Laertio at-
tulimus Platonem fuisse primum, qui hunc disputandi modum
induxerit. Quem imitatus est etiam Simon eius condiscipulus et
Xenocrates discipulus, qui ambo libros
Περὶ τοῦ διαλώγεσθαι
,
De
disserendo
dialectice
, conscripserunt.
Aristoteles quidem (si modo ipsius ii libri sunt) 8.
Topico
ca-
pite 3 gloriatur nihil se ab aliis habuisse traditum, quae oporteat
respondentem servare:
137
In dialecticis vero congressibus iis qui non
certaminis sed tentationis et inspectationis gratia sermones faciunt non
est adhuc distinctum, quam rem oporteat respondentem
intendere et
qualia concedere et qualia nequamquam ad bene vel non bene servan-
dam thesin. Cum ergo nihil habeamus traditum ab aliis, ipsi aliquid
tentemus discere.
Non est autem hic locus intelligendus quod nihil
de tota dialectica fuerit traditum ab aliis, sed tantummodo de
respondentis artificio. Clare enim ait, quam
xxvi
rem oporteat re-
spondentem intendere. Sed an id vere dicatur, indicent et supe-
135
διαλεκτικὴ γὰρ ἰσχὺς οὔπω τότ΄ ἦν. [ARIST. Metaph. 1078b.25]
136
ὥστε δύνασθαι καὶ χωρὶς τοῦ τί ἐστι τἀναντία ἐπισκοπεῖν͵ καὶ
τῶν ἐναν τίων εἰ ἡ αὐτὴ ἐπιστήμη. [ARIST. Metaph. 1078b.25–27]
137
δὲ ταῖς διαλεκτικαῖς συνόδοις τοῖς μὴ ἀγῶνος χάριν ἀλλὰ
πείρας καὶ σκέψεως τοὺς λόγους ποιουμένοις οὐ διήρθρωταί πω τίνος
δεῖ στοχάζεσθαι τὸν ἀποκρινόμενον καὶ ποῖα διδόναι καὶ ποῖα μή͵
πρὸς τὸ καλῶς ἢ μὴ καλῶς φυλάττειν τὴν θέσιν· ἐπεὶ οὖν οὐδὲν ἔχομεν
παραδεδομένον ὑπ΄ ἄλλων͵ αὐτοί τι πειραθῶμεν εἰπεῖν. [ARIST. Top.
159a.32–37]
xxvi
corr. ex ait. Quam
5
15
20
25
10
1...,166,167,168,169,170,171,172,173,174,175 177,178,179,180,181,182,183,184,185,186,...350
Powered by FlippingBook