Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 182

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. I
90
posito opere
. Cum ergo hoc toto opere syllogismum dialecticum
invenire et methodum et facultatem dialectice syllogizandi quae-
rat – eaque 8. – secundi
Elenchorum
capite per epilogum repetat
sequentique capite subnectat de syllogizando nihil ante se actum
fuisse, clare indicat se de ea syllogizatione intelligere, quae in
hac fit dialectica, non autem de ea, quae in logica docetur. Quod
etiamsi detur Aristotelem revera dialectici huius syllogismi in-
ventorem fuisse, non etiam totius huiusce dialectices repertor
fuerit. Duas enim ea habet partes, alteram syllogizandi ex opi-
nione conceptis,
ἐνδόξοις
, alteram ad interrogata respondendi.
Id autem verum esse, clarum erit, si recte excipiantur verba
haec quae sunt initio primi
Topici
:
149
Ex qua poterimus syllogi-
zare de omni proposito problemate ex opinione receptis (haec altera
est pars) et ipsi sermonem sustinentes nihil dicemus subcontrarium
(quae est altera). De prima illa tractavit totis septem libris,
quam ait a se inventam. De altera solo 8. libro quam non asserit
a se repertam. Sed id solum non fuisse distincte traditum quo
modo respondens respondere debeat ut thesin servaret, quod
idem est, ut subcontrarium nihil diceret. Quam rem prolixe
toto capite 3. eius libri traditam habemus. Esse autem dupli-
cem hanc dialecticam multis locis apparet, sed luculentissime
capite 11.
xxviii
libri 8.:
150
Est autem philosophema syllogismus de-
monstrativus. Epichirema autem syllogismus dialecticus. Sophisma
vero syllogismus eristicus. Aporema autem syllogismus dialecticus
contradictionis
. In quam sententiam dictum etiam fuerat primi
Analytici
1. capite:
151
Dialectica (propositio) interroganti quidem
149
ἀφ΄ ἧςδυνησόμεθασυλλογίζεσθαιπερὶπαντὸςτοῦπροτεθέντος
προβλήματος ἐξ ἐνδόξων͵ καὶ αὐτοὶ λόγον ὑπέχοντες μηθὲν ἐροῦμεν
ὑπεναντίον. [ARIST. Top. 100a.18–21]
150
ἔστι δὲ φιλοσόφημα μὲν συλλογισμὸς ἀποδεικτικός͵ ἐπιχείρημα
δὲ συλλογισμὸς διαλεκτικός͵ σόφισμα δὲ συλλογισμὸς ἐριστικός͵
ἀπόρημα δὲ συλλογισμὸς διαλεκτικὸς ἀντιφάσεως. [ARIST. Top. 162a.
15–18]
151
διαλεκτικὴδὲπυνθανομένῳμὲν ἐρώτησιςἀντιφάσεως͵ συλλογι-
ζομένῳ δὲ λῆψις τοῦ φαινομένου καὶ ἐνδόξου. [ARIST. APr. 24b. 10–13]
xxviii
corr. ex 4
5
10
15
20
25
1...,172,173,174,175,176,177,178,179,180,181 183,184,185,186,187,188,189,190,191,192,...350
Powered by FlippingBook