Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 188

96
5
10
15
20
[196]
DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM
TOMI II LIBER II
CONCORDIAM EORUM QUAE AD ENTIS
SCIENTIAM ATTINENT COMPREHENDENS
Laborempriore volumine nobis exantlatum sequetur alius la-
bor non minor, quo ostendetur, quibus in rebus Aristoteles idem
cum Platone, aut Socraticis aliis, aut Pythagoreis senserit, earum
rerum, quae sunt ab eo iis libris, quos nescio qui eius sectato-
res
Metaphysicos
appellarunt pertractatae. Eos autem libros duas
scientias primo continere, antecedente tomo est a nobis demon-
stratum. Et praeter has multa quoque ad logicam et ad physio-
logiam pertinentia, complexos, Averroem habemus testem, qui
Commentariis
suis in librum 12. fatetur eius libri priora quinque
capita esse naturalia. Nos vero libri etiam 11, cap. 8. 10. 11. verbis
ipsis fere omnibus, eadem esse, cum 3.
Physici
cap. 1. et capitibus
1. et 2. primi libri
De motu
asserimus, nec non cap. 2. lib. 4. totum
ad verbum esse idem cum cap. 3.
Physici
2. Et praeterea alia non
pauca ad physiologiam spectantia in hosce libros Aristotelis co-
niecta fuisse dicimus, quod res ipsa clarum facit. Sed quae totos
fere eos libros constituant, duas esse scientias iudicamus. Entis
1...,178,179,180,181,182,183,184,185,186,187 189,190,191,192,193,194,195,196,197,198,...350
Powered by FlippingBook