Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 196

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. II
104
10
5
necessarium
,
plerumque
,
per accidens
,
substantia
,
quantitas
,
qualitas
,
relatio
,
actio
,
passio
,
ubi
,
quando
, situs,
habere
,
perfectum
,
mancum
,
terminus
,
simul
,
secundum quod
,
ex quo
,
falsum
,
verum
, accidens.
Haec tum species entis sunt, tum propria,
ἴδια, τὰ καθ' αὐτῷ
ὑπάρχοντα τῷ ὄντι
, et per se enti inexistentia.
Tractavit sane de ente ante Aristotelem Plato, ante Platonem
Parmenides, Xenophanes, Pythagorei, Pythagoras; ante hos om-
nes Aegyptii sacerdotes, ante etiam hos Mercurius Termaximus
et ante hunc quoque Chaldaei, a quibus in omnes gentes rerum
scientia manavit, atque apud eos perfecta fuit philosophia, quod
et Averroes cognovit, uti paulo ante ex eo attulimus. Si hanc
Averrois sententiam, si illas nostras veras esse fateamur, an non
Averroes sibi contraria scripsit, cum Aristoteli huius scientiae
inventionem tribuit? Qua in re Aristoteles ipse longe illo mode-
stior fuit, qui etiamsi sibi ita omnibus in rebus, uti multis in locis
apparet, placuerit, atque omnes antiquiores despectui habuerit,
omnesque irriserit, non tamen sibi tale quicquam arrogavit. Sed
priores se philosophos res omnes tractasse etiamsi balbe fateri
videtur. Sic enim primo
Sapientiae
fine fere scripsit:
12
Balbutiens
enim videtur prima philosophia circa omnia, ut ea quae iuvenis et in
principiis esset, ac primo.
Et libro 1.
De ente
cap. 2. fatetur alios
fuisse de his philosophatos:
13
Neque hac errant qui de ipsis consi-
derant ut non philosophantes, sed quod prior substantia, de qua nihil
intelligunt.
Innuit autem Platonem qui ante se eam rem attigerat
multis in locis.
Sed propius ad entis tractationem accedamus, atque ad sin-
gulas entis vel species vel passiones, earumque Aristotelis cum
caeteris philosophis vetustioribus concordiam descendamus.
12
ψελλιζομένῃ γὰρ ἔοικεν ἡ πρώτη φιλοσοφία περὶ πάντων͵ ἅτε
νέα τε καὶ κατ΄ ἀρχὰς οὖσα καὶ τὸ πρῶτον. [ARIST. Metaph. 993a.15–17]
13
καὶ οὐ ταύτῃ ἁμαρτάνουσιν οἱ περὶ αὐτῶν σκοπούμενοι ὡς οὐ
φιλοσοφοῦντες͵ ἀλλ΄ ὅτι πρότερον ἡ οὐσία͵ περὶ ἧς οὐθὲν ἐπαΐουσιν.
[ARIST. Metaph. 1004b.8–10]
15
20
25
1...,186,187,188,189,190,191,192,193,194,195 197,198,199,200,201,202,203,204,205,206,...350
Powered by FlippingBook