Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 200

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. II
108
Et:
22
Principia et causae quaeruntur entium, nempe quatenus entia.
Quorum entium, quia substantia sit caput, eius quoque causae
quaeruntur. Sic libro 5.:
23
Dictum sane quod substantiarum quae-
runtur causae, principia et elementa.
Quod, [199] etiam 3.
Sophiae
repetit:
24
Substantiarum enim principia et causae quaeruntur.
Quam
inquisitionem, cum toties proponat nusquam tamen, quod vide-
re potuerim, causas entium nos docet, nusquam substantiarum
principia et elementa nobis assignat, praeter quam corporum ac
naturalium substantiarum, materiam ac formam.
Quae sane naturales substantiae, non cunctae substantiae
sunt. Est namque, praeter naturales, incorporea substantia et ea
multiplex. Ipse quidem substantiam triplicem facit:
25
Cum vero
sint tres substantiae; duae quidem naturales, una autem immobilis.
Illarum duarum causas materiam et formam ait esse: imo vero
alteram illarum, caelestem scilicet, sine altera causa, materia ni-
mirum, existere autumat. Tertiae autem immobilis illius nullam
causam invenit, neque enim poterat causas primae invenire.
Sed aliarum mentium separatarum, animarum, naturarum, for-
te poterat, quod potuerat Plato et multi alii vetustiores, Scholae
melioris. Sed primam eandem substantiam, quae omnium sub-
stantiarum causa sit, causam substantiae ullius esse iis libris non
aperuit, motus unius tantummodo accidentis scilicet, longe ni-
mium a proposito suo, toties repetito, atque eius causae dignita-
te, digressus. Ait quidem ille capite 7. lib. 3.
Sophiae
:
26
Ex tali ergo
principio pendet caelum et natura.
Non est tamen ausus, hoc prin-
cipium caeli et naturae causam esse affirmare. Sat fuit illi Deum
22
Αἱ ἀρχαὶ καὶ τὰ αἴτια ζητεῖται τῶν ὄντων͵ δῆλον δὲ ὅτι ᾗ ὄντα.
[ARIST. Metaph. 1025b.3–4]
23
εἴρηται δὴ ὅτι τῶν οὐσιῶν ζητεῖται τὰ αἴτια καὶ αἱ ἀρχαὶ καὶ τὰ
στοιχεῖα. [ARIST. Metaph. 1042a.4–6]
24
τῶν γὰρ οὐσιῶν αἱ ἀρχαὶ καὶ τὰ αἴτια ζητοῦνται [ζητεῖται].
[ARIST. Metaph
.
1069a.18–19]
25
Ἐπεὶ δ΄ ἦσαν τρεῖς οὐσίαι͵ δύο μὲν αἱ φυσικαὶ μία δ΄ ἡ ἀκίνητος.
[ARIST. Metaph. 1071b.3–4]
26
ἐκ τοιαύτης ἄρα ἀρχῆς ἤρτηται ὁ οὐρανὸς καὶ ἡ φύσις. [ARIST.
Metaph. 1072b.13–14]
5
10
15
20
25
1...,190,191,192,193,194,195,196,197,198,199 201,202,203,204,205,206,207,208,209,210,...350
Powered by FlippingBook