Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 204

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. II
112
15
10
5
ἀφωρισμένον
, determinatum, libro 3.
Sophiae
cap. 6.:
28
Mathe-
maticarum enim unaquaeque circa unum aliquod genus determinatum
est.
Quod alibi ita:
29
Unum quoddam genus recidentes et circumscri-
bentes.
Perictione etiam, quod Aristoteles non attigit, physicam acci-
dentia speculari, quae pluribus entium accidunt, et principia eo-
rum, quae natura fiunt, docuit. Aristoteles vero accidentium con-
templationema contemplatione principiorumvidetur seiunxisse,
atque in duas scientias distinxisse locis omnibus, praeterquam
uno, vocasseque principiorum scientiam sapientiam, illam vero
accidentium et entis, philosophiam. Quam rem priore tomo satis
copiose et perspicue videmur nobis demonstrasse.
Cum ergo in his sapientiae ac philosophiae principiis tam
clare Aristoteles cum Perictione consentiat, vero est simile, si il-
lius integrum librum haberemus, in multo pluribus idem cum
illa sensisse conspiceremus.
[200]
UNUM
De uno vero a Xenophane, a Parmenide, a Zenone, a Melisso
multa contemplatio est habita, seria, gravis, sapiens, non ridicula
illa, quam ridicule sibi Aristoteles confutandam pluribus locis
sumpsit. De hoc uno, quod Aristoteles enti comparaverat, quod
enti aequale fecerat, hoc tantulum habuit dicere libro 3.
Sophiae
cap. 7.:
30
Unum quidem mensuram significat.
At Mercurium, qui
unum enti nec aequale fecit, nec comparavit, audiamus in
Mo-
nade
unum celebrantem:
31
Unitas omnium cum sit principium et
28
τῶν μὲν γὰρ μαθηματικῶν ἑκάστη περὶ ἕν τι γένος ἀφωρισμένον
ἐστίν. [ARIST. Metaph
.
1064b.8–9]
29
ἓν τι γένος ἀποτεμόμεναι καὶ περιγραψάμεναι. [ARIST. Metaph
.
1003a.24–25, 1025b.8]
30
τὸ μὲν γὰρ ἓν μέτρον σημαίνει. [ARIST. Metaph
.
1072a.33]
31
ἡ γὰρ μονάς͵ οὖσα πάντων ἀρχὴ καὶ ῥίζα͵ [CORP. HERM.
Crater
10.3]
20
25
1...,194,195,196,197,198,199,200,201,202,203 205,206,207,208,209,210,211,212,213,214,...350
Powered by FlippingBook