Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 202

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. II
110
20
15
25
5
animal aeternum atque optimum definire. Quae definitio ex sua
doctrina, mundo potius ac caelo conveniat.
At esse entis quatenus ens est, aliquam scientiam et quae-
dam enti per se inesse forte addubitabunt. Hanc ergo rem ipsam
ostendamus.
Perictione antea nominata eo quo citavimus fragmento id
ipsum his verbis expressit:
27
Geometria sane et arithmetica et ce-
terae contemplativae et scientiae circa aliquod entium occupantur. At
sapientia circa omnia entia, sicut visus circa omnia visibilia et auditus
circa omnia audibilia. Accidentia vero entibus, quaedam universaliter
omnibus accidunt, quaedam vero plurimis ipsorum, quaedam autem
uni singulo. Equidem omnibus universaliter accidentia perspicere et
contemplari sapientiae est proprium. Ea vero quae plurimis, scientiae
eius quae circa naturam. Propria vero cuiusque eius scientiae quae cir-
ca determinatum quidpiam. Atque ob hanc causam sapientia entium
omnium principia investigat; physica vero principia eorum quae natu-
ra gignuntur; geometria vero et arithmetica et musica principia eorum
quae circa quantum et concinnum.
Cum quo perillustri Perictiones
sapientissimae feminae loco non solum in ea re, quod sit aliqua
scientia, quae ens uti ens contemplatur, Aristoteles concors est,
sed etiam in eius scientiae nomine, quam illa prius, ipse postea
sapientiam vocarunt. Nec non in eo quod ambo astruunt eam
versari circa omnia entia. Et omnium entium tum accidentia,
tum principia speculari et vestigare. Et praeterea quod scientiae
quaedam determinatum genus quoddam sibi asciscunt. Quod
dogma Aristoteles arripuit, usus nomine etiam Perictioneo,
27
Γαμετρία μὲν ὦν καὶ ἀριθμητικὰ καὶ τἄλλα τὰ θεωρητικὰ καὶ
ἐπιστῆμαι καὶ περὶ <τὶ> τῶν ἐόντων κατασχολέονται͵ ἁ δὲ σοφία περὶ
πάντα τὰ γένη τῶν ἐόντων. οὕτως γὰρ ἔχει σοφία περὶ πάντα τὰ
ἐόντα͵ ὡς ὄψις περὶ πάντα τὰ ὁρατὰ καὶ ἀκοὴ περὶ πάντα τὰ ἀκουστά.
τὰ δὲ συμβεβακότα τοῖς ἐοῖσιν ἃ μὲν καθόλω πᾶσι συμβέβακεν͵ ἃ δὲ
πλείστοις αὐτῶν͵ ἃ δέ πᾳ [παρ’] ἑνὶ ἑκάστῳ. τὰ μὲν ὦν καθόλω πᾶσι
συμβεβακότα συνιδὲν καὶ θεωρῆσαι τᾶς σοφίας οἰκῇον͵ τὰ δὲ τοῖς
πλείστοις τᾶς περὶ φύσιν ἐπιστήμας͵ τὰ δ΄ ἴδια καθ΄ ἕκαστον τᾶς περί
τι ἀφωρισμένον ἐπιστάμας. καὶ διὰ τοῦτο σοφία μὲν τὰς τῶν ἐόντων
ἁπάντων ἀρχὰς ἀνευρίσκει͵ φυσικὰ δὲ τὰς τῶν φύσει γιγνομένων͵
γαμετρία δὲ καὶ ἀριθμητικὰ καὶ μουσικὰ τὰς περὶ τὸ ποσὸν καὶ τὸ
ἐμμελές. [PERICT. Fragm. 146.6–17 ap. STOB. Antholog. 3.1.121]
10
1...,192,193,194,195,196,197,198,199,200,201 203,204,205,206,207,208,209,210,211,212,...350
Powered by FlippingBook