Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 192

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. II
100
10
5
Ea vero quae enti insunt accidentia sunt, quae Perictione pul-
cherrime explicavit:
3
Accidentia autem entibus quaedam sane univer-
saliter omnibus accidunt, quaedam vero plurimis ipsorum et quaedam
uni alicui. At universaliter omnibus accidentia contueri et contemplari
sophiae est proprium.
Itaque philosophiae ac sophiae nomina pro
eodem sunt apud Aristotelis antecessores accepta, ut facile sit co-
niicere eos omnes qui sophiae vel philolophiae titulos suis libris
praefixerunt, in iis de ente, entisque accidentibus tractasse.
Nam et Plato libro
Reipublicae
5. haec videtur nomina confu-
disse, cum opinionem inter scientiam atque ignorationem statuit
mediam illique ens, huic non ens, opinioni ens et non ens su-
biicit:
4
An non scientiae cognitio super ente est ut est ens?
Eos vero
qui ens norunt philosophos appellat:
5
Eos ergo, qui ens unumquo-
dque amplectuntur, philosophos, non autem philodoxos appellandum.
Philosophorum autem primam condicionem statuit:
6
Veritatem
diligere.
Hanc autem propriissimam sophiae esse:
7
Nunquid pro-
prium magis sophiae veritate invenias?
Sophiae ergo et scientiae
nomen hîc cum philosophiae nomine est pro eodem sumptum.
Quoniam autem Plato
τὸ ὄν, ens, intelligeret id esse quod sin-
cere, εἰλικρινῶς, καὶ ἀεὶ κατὰ τὰ αὐτὰ ὡσαύτως ὄν
,
et semper
secundum eadem et eodem modo ens
; tale
i
autem ens ideam esse
diceret. Ideas autem prima rerum principia assereret esse. Arri-
puit Aristoteles sophiam de primis principiis esse, philosophiam
vero de ente, easque ita inter se distinxit. Praecesserant autem
3
τὰ δὲ συμβεβακότα τοῖς ἐοῖσιν ἃ μὲν καθόλω πᾶσι συμβέβακεν͵
ἃ δὲ πλείστοις αὐτῶν͵ ἃ δέ πᾳ [παρ’] ἑνὶ ἑκάστῳ. τὰ μὲν ὦν καθόλω
πᾶσι συμβεβακότα συνιδὲν καὶ θεωρῆσαι τᾶς σοφίας οἰκῇον. [PERICT.
Fragm. 146.10–13]
4
Οὐκοῦν ἐπιστήμη μὲν ἐπὶ τῷ ὄντι πέφυκε͵ γνῶναι ὡς ἔστι τὸ ὄν;
[PLATO R. 477b10–11]
5
Τοὺς αὐτὸ ἄρα ἕκαστον τὸ ὂν ἀσπαζομένους φιλοσόφους ἀλλ΄ οὐ
φιλοδόξους κλητέον. [PLATO R. 480a11–12]
6
τὴν δ΄ ἀλήθειαν στέργειν. [PLATO R. 485c4]
7
῏Η οὖν οἰκειότερον σοφίᾳ τι [τῆς] ἀληθείας ἂν εὕροις. [PLATO R.
485c10]
i
corr. ex ens. Tale
15
20
1...,182,183,184,185,186,187,188,189,190,191 193,194,195,196,197,198,199,200,201,202,...350
Powered by FlippingBook