Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 184

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. I
92
interrogatio contradictionis, syllogizanti autem sumptio apparentis et
opinione probati
. Namque is qui interrogat, dubitanter interrogat,
idque agit ut respondentem in contraria ab eo dicta adducat ideo-
que haec
πειραστική
tentativa est appellata quod et 2. capite et
7. primi
Elenchorum
apparet. Estque apud Platonem frequentis-
simum in pirasticis dialogis: [196] esse autem id munus interro-
gantis initio 3. capitis ostendit:
152
Est enim interrogantis ita circu-
mducere sermonem ut faciat respondentem maxime praeter opinionem
dicere ex theseos necessariis
.
Itaque concludamus ex secundis ultimi capitis
Elenchorum
verbis Aristotelem asserere non totam se syllogizandi artem in-
venisse sed probabilem syllogismum. Neque ob id totam
Topico-
rum
(sive sui, sive non sui sint hi libri) dialecticam se reperisse,
sed alteram hanc syllogizandi partem. Cum altera interrogatio-
nis a Platone antea fuisset inventa et exercita, quamvis 8.
Topico
fuerit dictum, respondentis artificium nondum fuisse distincte
traditum.
Sed eristicam
Elenchorum
priore iamdudum tomo ostendi-
mus ex Laertii testimonio Protagoram scripsisse. Etiamsi ipse
aiat
Elenchorum
ultimo capite, imperfecte et Gorgiae more tunc
temporis solitam fuisse tradi. Contrarium tamen apparet ex
Protagorei libri titulo, qui fuit
Τέχνη ἐριστικῶν
,
Ars eristicorum
.
Ars autem proculdubio praecepta scripta indicat, non autem
memoria apprehensa praecepta, ut Gorgiam et alios affirmat
factitasse. Quod si Protagoras ut apparet et artem et praecep-
ta perscripserat et ante Protagoram Zeno Eleates qui testante
Aetio libro De philosophica historia author fuerit eristices:
153
Zeno Eleates eristicae philosophiae princeps memoratur fuisse
. Non
videtur satis vere Aristoteles asserere:
154
Huius operis nequaquam
hoc quidem erat, illud vero non erat ante elaboratum, sed nec omnino
152
ἔστι δὲ τοῦ μὲν ἐρωτῶντος τὸ οὕτως ἐπαγαγεῖν [μεταγαγεῖν]
τὸν λόγον ὥστε ποιῆσαι τὸν ἀποκρινόμενον τὰ ἀδοξότατα λέγειν <ἐκ>
τῶν διὰ τὴν θέσιν ἀναγκαίων. [ARIST. Top. 159a18–21]
153
Ζήνων δὲ ὁ Ἐλεάτης τῆς ἐριστικῆς φιλοσοφίας ἀρχηγὸς
μνημονεύεται γεγονώς. [Ps.-GAL. Hist. Phil. 3.49–57]
154
ταύτης δὲ τῆς πραγματείας οὐ τὸ μὲν ἦν τὸ δ΄ οὐκ ἦν προ-
εξειργασμένον͵ ἀλλ΄ οὐδὲν παντελῶς ὑπῆρχεν. [ARIST. SE 183b.34–36]
10
15
5
20
25
30
1...,174,175,176,177,178,179,180,181,182,183 185,186,187,188,189,190,191,192,193,194,...350
Powered by FlippingBook