Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 190

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. II
98
25
10
5
scilicet scientiam, quae ab Aristotele philosophia est nuncupata
et eam quam sophiam nominat, quae sit de primis, atque a ma-
teria secretis substantiis. Harum duarum universaliorem illam
quae ens entisque, quatenus ens est, passiones contemplatur phi-
losophiam praesente libro discutiamus, quidque in ea sit Aristo-
teles cum vetustioribus philosophis concors pervideamus.
Sane Simmias Thebanus [197] Socratis auditor fuit mortique
eius, uti est in
Phaedone
Platonis, interfuit, atque ideo Aristotele
senior aliquanto, quando hic tres tantum ultimos Socratis annos
eum audierit, vel potius, si Apollodoro et Demetrio Phalereo
credendum est, non audierit: siquidem narrant, Socratem Olym-
piadis 95. anno primo vita functum: Aristotelem autem natum
asserunt anno primo Olympiadis 99. Sed eius rei penes eos veri-
tas esto.
Simmias certe hic, referente Laertio,
De
ente
,
Περὶ τοῦ ὄντος
,
scripsit. Scripsit is idem etiam
De
philosophia
: quo titulo Simon
itidem Socraticus scripserat. Qui sane titulus, si Aristotelica si-
gnificatione intelligatur, hi viri hisce libris scientiam entis tra-
diderunt. Si vero sophiae nomine entis scientia sit intelligenda,
Crito Socratis amantissimus, qui sub
Sophiae
titulo librum edidit,
entis scientiam tractavit. Sed et Perictione Pythagorea mulier,
librum
De sapientia
condidit: cuius libri fragmentum Stobaeus
primo
Moralium
suorum sermone affert. In quo ens ipsum uti su-
biectum eam sophiae subiecisse, non est obscurum ex his verbis:
1
Sophia vero circa omnia genera entium, etenim se habet circa omnia en-
tia, ut visio circa omnia visibilia.
Cuius sententiae subscripsit Ari-
stoteles:
2
Est scientia quaedam, quae contemplatur ens uti ens et quae
huic insunt per se,
quamvis sapientiae nomen scientiae primarum
causarum accommodarit.
1
ἁ δὲ σοφία περὶ πάντα τὰ γένη τῶν ἐόντων. οὕτως γὰρ ἔχει σοφία
περὶ πάντα τὰ ἐόντα͵ ὡς ὄψις περὶ πάντα τὰ ὁρατὰ [PERICT. Fragm.
146.8–10]
2
Ἔστιν ἐπιστήμη τις ἣ θεωρεῖ τὸ ὂν ᾗ ὂν καὶ τὰ τούτῳ ὑπάρχοντα
καθ΄ αὑτό. [ARIST. Metaph
.
1003a.21–23]
15
20
1...,180,181,182,183,184,185,186,187,188,189 191,192,193,194,195,196,197,198,199,200,...350
Powered by FlippingBook