Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 194

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. II
102
Aristotelem et Perictione Pythagorea et Simon et Crito et Sim-
mias Socratici et Plato toto
Parmenide
et
Sophistae
bona parte, qui
de ente tractarant, cum quibus Aristoteles in argumento discors
esse noluit. Constatque ideo, ut id obiter admoneam, Averrois
assertionem recipi pro vera non posse, qua asserit philosophiae
divinae Aristotelem fuisse repertorem; cum ei neque in memo-
riam ea redirent quae ipsemet libro 1.
De
caelo
commentario 22.
scripserat, apud Chaldaeos scilicet, olim eam atque universam
philosophiam perfectam ita fuisse, quemadmodum postea fuerit
Aristotelis aetate.
Entis autemphilosophiamAristoteles ita exorditur:
8
Est scien-
tia quaedam, quae contemplatur ens quatenus ens et quae ei insunt per
se.
Hanc scientiam uti habeamus ait:
9
Quare etiam nobis entis uti
ens, primas causas sumendum.
Haec totius inquisitionis propositio:
docet postea, ens multipliciter dici, ita tamen ut omne ad unam
naturam reducatur, quae sit ipsa substantia; atque ideo: [198]
10
Substantiarum oportebit principia et causas habere philosophum.
Quia
scilicet haec sit una illa natura, ad quam reliqua entia referantur.
Haec secunda propositio minus universalis quaedam. Deinde
subnectit ens et unum idem esse, non quatenus una definitione
declarentur, sed quatenus uti principia sese consequantur. Idcir-
co quot species unius sunt, tot etiam esse species entis. Quas,
quid sint, ad eandem genere scientiam pertinebit speculari; has
autem species esse:
11
Dico vero veluti de eodem et simili et aliis tali-
bus et horum contrapositis.
Talia autem et eis contraria, non ordine
aliquo tradita, sed huc atque illuc omnibus de ente libris sparsa,
haec esse vix collegi:
unum
,
plura
,
idem
,
alterum
,
simile
,
dissimile
,
aequale
,
inaequale
,
status
,
motus
,
actus
,
potentia
,
dispositio
,
habitus
,
privatio
,
opposita
,
contraria
,
principium
,
causa
,
elementum
,
natura
,
8
Ἔστιν ἐπιστήμη τις ἣ θεωρεῖ τὸ ὂν ᾗ ὂν καὶ τὰ τούτῳ [τούτῳν]
ὑπάρχοντα καθ΄ αὑτό. [ARIST. Metaph
.
1003a.21–22]
9
διὸ καὶ ἡμῖν τοῦ ὄντος ᾗ ὂν τὰς πρώτας αἰτίας ληπτέον. [ARIST.
Metaph
.
1003a.31–32]
10
τῶν οὐσιῶνἂν δέοι τὰς ἀρχὰς καὶ τὰς αἰτίας ἔχειν τὸνφιλόσοφον.
[ARIST. Metaph
.
1003b.18–19]
11
λέγω δ΄ οἷον περὶ ταὐτοῦ καὶ ὁμοίου καὶ τῶν ἄλλων τῶν τοιούτων
<καὶ τῶν τούτοις ἀντικειμένων>. [ARIST. Metaph
.
1003b.35–36]
10
5
15
20
25
1...,184,185,186,187,188,189,190,191,192,193 195,196,197,198,199,200,201,202,203,204,...350
Powered by FlippingBook