Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 178

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. I
86
riora loca et Xenocratis 15 libri, quos
Περὶ τῆς ἐν τῷ διαλώγεσθαι
πραγματείας
,
De
artificio
in
disputando
, conscripserat.
Alius est locus fine
Elenchorum
, qui ad totam logicam a ple-
risque est detortus:
138
Oportet nos
xxvii
non latere id quod acciderit
circa hoc negotium.
Et postea addit:
139
Huius vero operis non hoc
quidem erat, illud non erat ante confectum, sed ne omnino quidem
extabat.
At sunt hi loci non de tota logica intelligendi sed de eo
negotio quod tunc tractabat, tractabat autem sophisticos elen-
chos, eristicos, quod statim subiuncta verba declarant:
140
Nam
eorum qui eristicos elenchos mercede docebant, similis erat doctrina
Gorgiae negotio
. Quid autem isti faciebant, subnectit:
141
Sermones
enim hi quidem rhetoricos, alii vero interrogatorios dabant ediscen-
dos
. Quae clare indicant non totam logicam superioribus eum
intellexisse, sed eristicos sermones et sophisticos elenchos. Sed
sequentia:
142
De syllogizando vero omnino nihil habebamus antea
dicere aliud, sed studio quaerentes multo tempore laborabamus
. Si
quis recte perpendat, quae antea hoc eodem capite scripserat ne
dum de tota logica esse intelligenda, sed ne de solo quidem syl-
logismo [195] posse intelligi cognoscet. Egerat autem eo capi-
te epilogum eorum, quae libris
Topicorum
et
Elenchorum
actum
fuerat:
143
Ex quot ergo et quibus fiant disputantibus paralogismi et
quomodo ostendamus mentientes et paradoxa dicere faciamus
. Hoc
138
δεῖ δ΄ ἡμᾶς μὴ λεληθέναι τὸ συμβεβηκὸς περὶ ταύτην τὴν
πραγματείαν. [ARIST. SE 183b.16–17]
139
ταύτης δὲ τῆς πραγματείας οὐ τὸ μὲν ἦν τὸ δ΄ οὐκ ἦν προεξειρ-
γασμένον͵ ἀλλ΄ οὐδὲν παντελῶς ὑπῆρχεν. [ARIST. SE 183b.34–36]
140
καὶ γὰρ τῶν περὶ τοὺς ἐριστικοὺς λόγους μισθαρνούντων ὁμοία
τις ἦν ἡ παίδευσις τῇ Γοργίου πραγματείᾳ· [ARIST. SE 183b.36–38]
141
λόγους γὰρ οἱ μὲν ῥητορικοὺς οἱ δὲ ἐρωτητικοὺς [ἐρωτιματικοὺς]
ἐδίδοσαν ἐκμανθάνειν. [ARIST. SE 183b.38–39]
142
περὶ δὲ τοῦ συλλογίζεσθαι παντελῶς οὐδὲν εἴχομεν πρότερον
λέγειν ἢ τριβῇ ζητοῦντες πολὺν χρόνον ἐπονοῦμεν. [ARIST. SE 184b.1–3]
143
Ἐκ πόσων μὲν οὖν καὶ ποίων γίνονται τοῖς διαλεγομένοις οἱ
παραλογισμοί͵ καὶ πῶς δείξομέν τε ψευδόμενον καὶ παράδοξα λέγειν
ποιήσομεν. [ARIST. SE 183a.27–29]
xxvii
corr. ex vos
5
10
15
20
1...,168,169,170,171,172,173,174,175,176,177 179,180,181,182,183,184,185,186,187,188,...350
Powered by FlippingBook