Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 212

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. II
120
mente communi
:
47
Intelligibilium quidem unumquodque est substan-
tia. Substantia vero ipsorum identitas. Corporum vero universi unu-
mquodque multa sunt; habentia enim identitatem composita corpora et
mutationem in se invicem facientia semper identitatis incorruptionem
servant.
Quibus verbis, et quid identitas sit et quibus in rebus
reperiatur, exponit, quae duo apud Aristotelem nequaquam ha-
bemus.
Alteritatem identitati oppositam Aristoteles 3.
De
natu-
ra
, capite 2. ait quosdam induxisse,
ὣς τιθέασιν ἔνιοι αὐτὴν
ἑτερότητα καὶ ἀνισότητα
eos autem fuisse Pythagoreos et
Themistius et Simplicius attestantur. Sed et Plato id ipsum est
philosophatus. Is in
Sophista
eas utrasque non uti entis passio-
nes, sed uti entis genera secundaria consideravit, cum primaria
statum et motum statuisset. Apponam locum:
48
Hosp. Maxima
sane generum quae nunc percurrebamus ens ipsum et status et motus.
Theae. Maxime. Hosp. Et sane duo dicimus, non miscibilia ad invi-
cem. Theae. Vehementer. Hosp. Ens vero mixtum ambobus, exsistunt
enim ambo alicubi. Theae. Cur non? Hosp. Tria sane fiunt haec. Theae.
Quid tum? Hosp. Non ne ipsorum unumquodque duobus alterum est,
ipsum vero sibi ipsi idem? Theae. Ita. Hosp. Quid ergo nunc rursus ita
diximus idem et alterum? Nunquid duo quaedam genera ipsius, a tri-
bus alia commixta tamen illis necessario semper. Ac de quinque non de
tribus ut existentibus de ipsis inspiciendum.
Et post non multa con-
47
καὶ τῶν μὲν νοητῶν ἕκαστόν ἐστιν οὐσία͵ οὐσία δὲ αὐτῶν ἡ
ταυτότης· τῶν δὲ τοῦ παντὸς σωμάτων ἕκαστον πολλά ἐστιν· ἔχοντα
γὰρ τὴν ταυτότητα τὰ σύνθετα σώματα καὶ τὴν μεταβολὴν εἰς ἄλληλα
ποιούμενα ἀεὶ τῆς ταυτότητος τὴν ἀφθαρσίαν σῴζει. [CORP. HERM.
De mente communi ad Tatium 14.8–13]
48
ΞΕ. Μέγιστα μὴν τῶν γενῶν ἃ νυνδὴ διῇμεν τό τε ὂν αὐτὸ καὶ
στάσις καὶ κίνησις. ΘΕΑΙ. Πολύ γε. ΞΕ. Καὶ μὴν τώ γε δύο φαμὲν αὐτοῖν
ἀμείκτω πρὸς ἀλλήλω. ΘΕΑΙ. Σφόδρα γε. ΞΕ. Τὸ δέ γε ὂν μεικτὸν
ἀμφοῖν· ἐστὸν γὰρ ἄμφω που. ΘΕΑΙ. Πῶς δ΄ οὔ; ΞΕ. Τρία δὴ γίγνεται
ταῦτα. ΘΕΑΙ. Τί μήν; ΞΕ. Οὐκοῦν αὐτῶν ἕκαστον τοῖν μὲν δυοῖν ἕτερόν
ἐστιν͵ αὐτὸ δ΄ ἑαυτῷ ταὐτόν. ΘΕΑΙ. Οὕτως. ΞΕ. Τί ποτ΄ αὖ νῦν οὕτως
εἰρήκαμεν τό τε ταὐτὸν καὶ θάτερον; πότερα δύο γένη τινὲ αὐτώ͵ τῶν
μὲν τριῶν ἄλλω͵ συμμειγνυμένω μὴν ἐκείνοις ἐξ ἀνάγκης ἀεί͵ καὶ
περὶ πέντε ἀλλ΄ οὐ περὶ τριῶν ὡς ὄντων αὐτῶν σκεπτέον. [PLATO Sph
.
254d4–e5]
5
10
15
20
1...,202,203,204,205,206,207,208,209,210,211 213,214,215,216,217,218,219,220,221,222,...350
Powered by FlippingBook