Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 206

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. II
114
5
radix.
Et:
32
Unitas ergo principium et omnem numerum continet, a
nullo contenta. Et omnem numerum gignit a nullo genita alio nume-
ro.
De qua unitate plura etiam alia magnifica alibi ab eo dicta
sunt. A quibus recte quis dixerit Pythagoricam numerorum phi-
losophiam initium sumpsisse. Sed et ante Pythagoram Orpheus
unum non mensuram solum significare cecinit, sed uti mundi
regem celebravit, ac productorem:
33
Unum inspice mundi regem,
unus est, ex se genitus, ab uno pronata omnia sunt.
Cui tandem Ari-
stoteles concors fine libri asserit:
34
Unus princeps esto.
Hymnus
praeterea est Pythagoreorum monadem celebrantium:
35
Omnia
proveniunt unitatis ex latibulis quousque veniant tetradem ad valde
divinam, matrem omnium, quae sane peperit; immutabilem, infatiga-
bilem, decadem vocant castam.
Pythagoras autem eorum praecep-
tor, quod et Plutarchus et alii innumeri attestantur, monadem
entium principium fecit:
36
Rursus unitatem et interminatam duali-
tatem in principiis statuit.
Quod postea explicans Plutarchus cap.
7. primi libri
Placitorum philosophicorum
ait:
37
Pythagoras principio-
rum unitatem quidem Deum ac bonum, quae est ipsius unius natura
ipsa mens.
Multis igitur ante Aristotelem saeculis unitas in philo-
sophantium venit contemplationem, multoque sunt plura de ea
atque mirabiliora ab eis, quam ab Aristotele celebrata.
32
μονὰς {οὖσα} οὖν ἀρχὴ πάντα ἀριθμὸν ἐμπεριέχει͵ ὑπὸ μηδενὸς
ἐμπεριεχομένη͵ καὶ πάντα ἀριθμὸν γεννᾷ ὑπὸ μηδενὸς γεννωμένη
ἑτέρου ἀριθμοῦ. [CORP. HERM.
Crater
10.5–8]
33
μοῦνον δ΄ ἐσόρα κόσμοιο ἄνακτα. Εἷς ἔστ΄͵ αὐτογενής͵ ἑνὸς
ἔκγονα πάντα τέτυκται. [Ps.-JUSTINUS,
Oratio ad gen.
15D 6–7 et
Ps.-JUSTINUS, Cohort. Ad gent. 105A 3–4]
34
εἷς κοίρανος ἔστω. [ARIST. Metaph
.
1076a.4]
35
<πάντα> πρόεισι {γὰρ ὁ θεῖος ἀριθμός͵ ὥς φησιν ὁ Πυθαγόρειος
εἰς αὐτὸν ὕμνος͵} μουνάδος ἐκ κευθμῶνος {ἀκηράτου}͵ ἔστ΄ ἂν ἵκηται
τετράδα ἐπὶ ζαθέην· ἣ δὴ τέκε μητέρα πάντων [ζαθέην μητέρα πάντων,
ἣ δὴ τέκεν]͵ {πανδοχέα͵ πρέσβειραν͵ ὅρον περὶ πᾶσι τιθεῖσαν͵} ἄτροπον͵
ἀκαμάτην· δεκάδα κλείουσί μιν ἁγνήν. [PYTHTAG. Fragm
.
173.9–14]
36
πάλιν δὲ τὴν μονάδα καὶ τὴν ἀόριστον δυάδα ἐν ταῖς ἀρχαῖς.
[Ps.-PLUT. Placit. 876E.8–F.1]
37
Πυθαγόρας τῶν ἀρχῶν τὴν μὲν μονάδα θεὸν καὶ τἀγαθόν͵ ἥτις
ἐστὶν ἡ τοῦ ἑνὸς φύσις͵ αὐτὸς ὁ νοῦς· [Ps.-PLUT. Placit. 881.E. 1–2]
10
15
20
1...,196,197,198,199,200,201,202,203,204,205 207,208,209,210,211,212,213,214,215,216,...350
Powered by FlippingBook