Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 152

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. I
60
5
id tribueret:
89
Iste primus Achillem sermonem interrogavit. Phavori-
nus vero ait Parmenidem et alios multos.
Nam multorum argumen-
torum nomina idem author in Euclide recenset: [189]
90
Euclidis
successionis est etiam Eubulides Milesius, qui multos in dialectica
sermones interrogavit, Pseudomenum, Dialanthanonta et Electram
et Encecalymenum et Soritem et Ceratinem et Phalacrum.
Rursus in
Zenone Cittico
xiv
:
91
Similiter vero et sermonum et modorum et syl-
logismorum et quae penes vocem et rem sophismatum, quorum esse et
mendaces sermones et veraces et affirmantes et soritas et his similes de-
fectivos et dubios et concludentes et absconditos et cornutos et auricula-
tos et metentes.
Constat igitur ex soritis et syllogismi mentione has
fuisse argumentorum figuras et modos forte non absimiles iis
quos barbaris vocibus dialectici nostrates introduxerunt: barba-
ra, celarent etc. Cuiusmodi formas a Parmenide excogitatas fuis-
se Phavorinus superiore loco clarum fecit. Quare in hac quoque
tota re, etiamsi ad haec tempora non pervenerit notitia quales
hae argumentorum formae fuerint praeter unum soritem, verisi-
mile est Aristotelem cum vetustioribus mire fuisse concordem.
Praesertim si neque earum quatuor formarum quae maxime
apud peripateticos celebrantur Aristoteles author fuerit dicendus.
Nam inductionem, quam
Analytico primo
explicat, Socrates invenit.
Testante id ipso Aristotele 5.
Sapientiae
capite 2.:
92
Duo enim sunt quae
quis Socrati iuste tribuat: inductivos sermones et definitionem universalem.
89
Οὗτος καὶ τὸν Ἀχιλλέα πρῶτος λόγον ἠρώτησε. Φαβωρῖνος δέ
φησι Παρμενίδην καὶ ἄλλους συχνούς. [D. L. Vit. 9.29.1–2]
90
τῆς δ΄ Εὐκλείδου διαδοχῆς ἐστι καὶ Εὐβουλίδης ὁ Μιλήσιος͵ ὃς
καὶ πολλοὺς ἐν διαλεκτικῇ λόγους ἠρώτησε͵ τόν τε ψευδόμενον καὶ τὸν
διαλανθάνοντα καὶ Ἠλέκτραν καὶ ἐγκεκαλυμμένον καὶ σωρίτην καὶ
κερατίνην καὶ φαλακρόν. [D. L. Vit. 2.108.2–6]
91
ὁμοίως δὲ καὶ λόγων καὶ τρόπων καὶ συλλογισμῶν καὶ τῶν παρὰ
τὴν φωνὴν καὶ τὰ πράγματα σοφισμάτων· ὧν εἶναι ψευδομένους λόγους
καὶ ἀληθεύονταςκαὶ ἀποφάσκονταςσωρίτας τεκαὶ τοὺςὁμοίους τούτοις͵
ἐλλιπεῖς καὶ ἀπόρους καὶ περαίνοντας καὶ ἐγκεκαλυμμένους κερατίνας
[κερατίδας] τε καὶ οὔτιδας καὶ θερίζοντας. [D. L. Vit. 7.43.9–44.4]
92
δύο γάρ ἐστιν ἅ τις ἂν ἀποδοίη Σωκράτει δικαίως͵ τούς τ΄ ἐπακτι-
κοὺς λόγους καὶ τὸ ὁρίζεσθαι καθόλου. [ARIST. Metaph. 1078b.27–29]
xiv
corr. ex Cithico
10
15
20
1...,142,143,144,145,146,147,148,149,150,151 153,154,155,156,157,158,159,160,161,162,...350
Powered by FlippingBook