Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 148

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. I
56
in
Praeceptis
enim sic scribit:
86
Quare et universaliter oportet attin-
gere ea quae fiunt.
Et Perictione Pythagorea libro
De sapientia
:
87
Accidentia entium quaedam universaliter accidunt omnibus, quaedam
plurimis ipsorum, quaedam etiam uni singulari.
Sed et Archytas suas
categorias
Καθόλου λόγους
,
Universales sermones
seu
rationes
, in-
scripsit. Quod idem fecerat Ocellus. Et Hermetis Termaximi extat
libellus, qui
Καθολικὸς λόγος
titulum praefert. Scio, mehercule,
haec non totam propositionum artem, quae libro
Periherminias
continetur, amplecti, attamen principia eius totius artis sunt.
Ostenduntque quantum Aristoteles (si modo suus is liber est) in
hac quoque re cum antiquis concors esse voluerit.
Quandoquidem de axiomatis, quae inter principia scienti-
ficae demonstrationis Aristoteles reposuit eaque fecit maximi,
primus omnium artem quandam Clinomachus Thurius Euclidis
Socratici auditor, scripsisse videtur. Sic enim Laertius testatus
est in Diodoro:
88
Et Clinomachus Thurius, qui primus de axiomatis et
categorematis et talibus aliis conscripsit.
DE ARGUMENTIS
At vero syllogismorum aliarumque argumentationum artem
et methodum Themistius author est non fuisse Aristotelis inven-
ta. Cuius sententiam Philoponus proemio
in Primum Analyticum
affert his verbis:
xii
Sed hoc loco Themistius dubitat num Aristoteli
tribuenda sit huius artis inventio. Qui palam negat Aristotelem fuis-
se inventorem. Quippe cum divinus Plato in Phaedone atque omnibus
fere dialogis ratiocinetur et argumento demonstrativo utatur.
Verum
86
Διὸ καὶ καθόλου δεῖ ἔχεσθαι [ἅψεσθαι] τῶν γινομένων. [HP.
Praec. 2.3]
87
τὰ δὲ συμβεβακότα τοῖς ἐοῖσιν ἃ μὲν καθόλω πᾶσι συμβέβακεν͵
ἃ δὲ πλείστοις αὐτῶν͵ ἃ δέ πᾳ ἑνὶ ἑκάστῳ. [PERICT. Fragm. 146.10–12]
88
Κλεινόμαχος θ΄ ὁ Θούριος͵ ὃς πρῶτος περὶ ἀξιωμάτων καὶ
κατηγορημάτων καὶ τῶν τοιούτων συνέγραψε· [D. L. Vit. 2.112.12–13]
xii
om. Graece
5
10
15
20
25
1...,138,139,140,141,142,143,144,145,146,147 149,150,151,152,153,154,155,156,157,158,...350
Powered by FlippingBook