Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 150

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. I
58
5
illud dat Aristoteli, ut hanc artem normis et praescriptionibus
quibusdam perfecerit et illustrarit. Philoponus autem ipse non
universae argumentorum artis, non propositionis sed termini
tantum inventionem Aristoteli ascribit
Comm
. 2 in caput 1. his
verbis:
xiii
Addunt propositionis nomen aeque oratoribus et philosophis
perspectum esse. Termini vero nomen nulli perspicuum ante Aristo-
telem fuit, qui partes orationis primus terminos appellavit.
Originem
autem eius rei capite de syllogismo tradit, Aristotelicum geome-
triae studium fuisse, ad cuius imitationem et terminos et figuram
appellaverit.
Syllogismos vero, enthymemata, inductiones, exempla,
τε-
κμήερια
, apud antiquiores habemus et usu et appellatione. Quin
imo plures etiam, quam hae sint, argumentandi formas variis
nominibus appellatas veteres habuerunt. Refert enim Laertius in
Zenone Eleata illum fuisse eius formae argumentationis invento-
rem, quae Achilles vocata est, quamquam Phavorinus Parmenidi
10
15
xiii
om. Graece
1...,140,141,142,143,144,145,146,147,148,149 151,152,153,154,155,156,157,158,159,160,...350
Powered by FlippingBook