Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 144

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. I
52
10
Motus autem species Plato in x.
Legum
enumeravit non vi.
sed x. scilicet condensationem, rarefactionem, augmentum, de-
crementum, generationem, corruptionem, alterationem, circu-
larem motum, transitum localem et animae motionem. Quibus
manifesto Aristotelici sex motus insunt.
Habere autem ipsius significata Archytas aliquot ostendit:
75
Habere vero differentias quidem specierum plures non recipit: attamen
dicitur multipliciter: etenim scientes habere dicuntur scientiam et intel-
ligentes intelligentiam et possidentes possessionem.
Ocellus quoque
veluti species enumerat:
76
Habere in circumpositionem dividitur et
in impositionem, ut in medimno et amphora et reliquis vasis – dicimus
enim grana habere ipsum medimnum et amphora vinum – et in divi-
tias et possessionem.
Quae exempla Aristoteles usurpavit. Habet
enim:
77
Ut ea quae circa corpus pallium et vestem. Vel uti in vase,
ut medimnus frumentum, vel amphora vinum.
Itaque dogmata om-
nia, quae
Praedicamentorum
libro Aristotelis sunt comprehensa,
ostendunt maximam Aristoteli fuisse cum antiquis consensio-
nem.
LIBRO
DE INTERPRETATIONE
Ars vero propositionum, quae libro Periherminias, uti An-
dronicus Rhodius et cum eo nos putamus falso Aristoteli tributo
continetur, initia ab aliis quam ab Aristotele coepit. Nam Plato
in Sophista, propositionem
λόγον
vocans uti postea [188]
Topi-
75
τὸ δὲ ἔχειν διαφορὰς μὲν οὐκ ἐπιδέχεται πλέονας ἰδέων, λέγεται
δὲ πολλαχῶς· καὶ γὰρ οἱ ἐπιστάμονες ἔχεν λέγονται τὰν ἐπιστάμαν
καὶ τοὶ νοέοντες τὰν νόασιν καὶ τοὶ κεκτημένοι τὰν κτᾶσιν. [SIMP. in
Cat. 8.367.8–10]
76
τὸ δὲ ἔχειν εἰς περίθεσιν διαιρέεται͵ ὡς τὸ ὑποδεδέσθαι͵
ὡπλίσθαι͵ ἐσκεπάσθαι· εἴς τε ἔνθεσιν ὡς ἐπὶ μεδίμνου καὶ κεραμίου
καὶ τῶν λοιπῶν ἀγγείων· λέγομεν γὰρ πυροὺς ἔχειν τὸν μέδιμνον ἢ
οἶνον τὸν κέραμον· καὶ εἰς πλοῦτον καὶ κτῆσιν. [Ps.-ARCHYT. Fragm.
8.15–19]
77
ὡς τὰ περὶ τὸ σῶμα͵ οἷον ἱμάτιον ἢ χιτῶνα· {ἢ ὡς ἐν μορίῳ͵ οἷον
ἐν χειρὶ δακτύλιον· ἢ ὡς μέρος͵ οἷον χεῖρα ἢ πόδα} ἢ ὡς ἐν ἀγγείῳ͵ οἷον ὁ
μέδιμνος τοὺς πυροὺς ἢ τὸ κεράμιον τὸν οἶνον. [ARIST. Cat. 15b.21–24]
5
15
20
1...,134,135,136,137,138,139,140,141,142,143 145,146,147,148,149,150,151,152,153,154,...350
Powered by FlippingBook