Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 138

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. I
46
contrariorum duplici genere sic scriptum reliquerat:
62
Dividun-
tur autem et oppositionum harum (genera scilicet) in proximas species.
Contrariorum enim sunt quaedam sine medio, quaedam medium ha-
bent. Inter enim sanitatem et morbum nihil est medium: nec quietis et
motus, nec vigilantis et dormientis, nec recti et curvi, neque aliarum
contrarietatum. Multi vero et pauci medium est mediocre et acuti et
gravis unisonum et velocis et tardi aequivelox et maioris et minoris ae-
quale.
Rursus Simplicius addit:
63
Et hanc contrariorum differentiam
Aristoteles Archytam secutus proposuit. Scribit enim ita ille in libro De
oppositis: Praeterea contrariorum differentiae tres: quaedam enim ut
bonum malo opponuntur, ut sanitas morbo, quaedam ut malum malo,
sicuti avaritia prodigalitati. Quaedam ut neutrum neutro, veluti album
nigro, grave levi.
Iterum:
64
Aristoteles etenim ubique in his et ante
Aristotelem Archytas contrariorum exempla bonum et malum ponit
et sanitatem et morbum et verum et falsum et iustitiam et iniustitiam
et virtutem et vitium: vel probitatem et improbitatem, habitus vero et
privationis exempla visionem et caecitatem.
Itaque omnis Aristoteli-
carum categoriarum succus, omnis doctrina, nec non etiam op-
positorum titulis, dogmatibus, exemplis saepe etiam verbis ipsis,
Ocelli atque Archytae libris est conformis et concors.
62
διαιρεῖται δὲ καὶ τὰ τῶν ἀντιθέσεων τούτων εἰς τὰ ποτεχέα εἴδεα
ἀλλάλοις. τῶν γὰρ ἐναντίων ἃ μὲν ἄμεσά ἐντι͵ ἃ δὲ ἔχει μέσον· μεταξὺ
γὰρ ὑγείας καὶ νόσω οὐδέν ἐντι μέσον οὐδὲ ἀρεμίας καὶ κινάσιος οὐδὲ
ἐγραγορότος καὶ ὑπνόωντος οὐδὲ εὐθέος καὶ καμπύλω οὐδὲ τᾶν ἀλλᾶν
ἐναντιοτάτων͵ πολλῶ δὲ καὶ ὀλίγω μεταξὺ τὸ μέτριον͵ καὶ ὀξέος δὲ καὶ
βαρέος τὸ ὁμόφωνον καὶ ταχέος καὶ βραδέος τὸ ἰσοταχὲς καὶ μέζονος
καὶ μείονος τὸ ἴσον. [SIMP. in Cat. 8.391.2–8]
63
Καὶ ταύτην δὲ τῶν ἐναντίων τὴν διαφορὰν ὁ Ἀριστοτέλης τῷ
Ἀρχύτᾳ κατακολουθῶν προτέθεικεν. γράφει γὰρ οὕτως ἐκεῖνος ἐν τῷ
Περὶ τῶν ἀντικειμένων βιβλίῳ τάδε· ἔτι τῶν ἐναντίων διαφοραὶ τρεῖς·
τὰ μὲν γὰρ ὡς ἀγαθὸν κακῷ ἀντίκειται͵ οἷον ὑγίεια νόσῳ͵ τὰ δὲ ὡς
κακὸν κακῷ͵ οἷον ἀνελευθερία ἀσωτίᾳ͵ τὰ δὲ ὡς οὐδέτερον οὐδετέρῳ͵
οἷον λευκὸν μέλανι͵ βαρὺ κούφῳ͵ [SIMP. in Cat. 8.411.29–412.1]
64
ὁγὰρἈριστοτέληςπανταχοῦἐντούτοιςκαὶπρὸτοῦἈριστοτέλους
Ἀρχύτας ἐναντίων παραδείγματα τὸ ἀγαθὸν καὶ κακὸν τίθησιν καὶ
ὑγείαν καὶ νόσον καὶ ἀληθὲς καὶ ψεῦδος͵ καὶ δικαιοσύνην δὲ καὶ
ἀδικίαν καὶ ἀρετὴν καὶ κακίαν ἤτοι σπουδαιότητα καὶ φαυλότητα͵
ἕξεως δὲ καὶ στερήσεως παραδείγματα ὄψιν καὶ τυφλότητα. [SIMP. in
Cat. 8.416.22–27]
5
10
15
20
1...,128,129,130,131,132,133,134,135,136,137 139,140,141,142,143,144,145,146,147,148,...350
Powered by FlippingBook