Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 130

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. I
38
QUALITAS
Qualitatis Aristoteles quatuor genera enumerat:
ἕξιν καὶ
διάθεσιν
, habitum et dispositionem, potentiam naturalem vel
impotentiam; passivam qualitatem et passionem, figuram et for-
mam. Ocellus quoque haec omnia:
44
Qualitas disponitur in haec:
habitum et dispositionem, passivam qualitatem et passionem, poten-
tiam et impotentiam, figuram et formam.
Et quod Aristoteles habi-
tum a dispositione differre declarat:
τῷ χρονιώτερον εἶναι καὶ
μονιμώτερον
.
Eo quod diuturnior sit et stabilior
– Ocelli sententia
fuerat quoque:
45
Est vero habitus, intentio dispositionis et stabilitas
et firmitudo.
Et quod Aristoteles ait in quali existere contrarieta-
tem et qualia recipere magis et minus Archytae dogmata fuerant.
Apud Simplicium enim sic:
46
Et qualitati communia quaedam an-
nexa sunt, veluti contrarietatem quandam suscipere et privationem et
magis et minus in passionibus.
Et quod Aristoteles similia et dissi-
milia in solis qualitatibus dici asserit, cum Archyta consensit, qui
ita scripserat:
47
Qualitatis autem proprium simile et dissimile.
[185]
Etenim colore dicimus similes eundem colorem habentes et forma ha-
bentes eandem ideam et dissimiles secundum contrarium: eadem vero
ratio etiam in aliis.
44
ἁ δὲ ποότης διαιρεῖται εἰς ταῦτα͵ ἕξιν καὶ διάθεσιν͵ παθητικὰν
ποότητα καὶ πάθος͵ δύναμιν καὶ ἀδυναμίαν͵ σχῆμα καὶ μορφάν. [Ps.-
ARCHYT. Fragm. 6.17]
45
ἔστι δὲ ἁ μὲν ἕξις ἐπίτασις διαθέσεως καὶ μονιμότας καὶ ἵδρυσις.
[Ps.-ARCHYT. Fragm. 6.18]
46
καὶ τῇ ποιότητι δὲ κοινά τινα συνήρτηται͵ οἷον τό τε ἐναντιότατά
τινα ἐπιδέχεσθαι καὶ στέρησιν͵ καὶ τὸ μᾶλλον δὲ καὶ ἧσσον͵ οἷον ἐν
τοῖς πάθεσιν· [SIMP. in Cat. 8.290.12–14]
47
ποιότατος δὲ ἴδιον τό τε ὅμοιον καὶ τὸ ἀνόμοιον· καὶ γὰρ χρόᾳ
λέγομες ὁμοίους τοὺς ἔχοντας τὸ αὐτὸ χρῶμα καὶ χαρακτῆρι τοὺς
ἔχοντας τὰν αὐτὰν ἰδέαν͵ καὶ ἀνομοίους δὲ κατὰ τὸ ἐναντίον· ὁ δὲ
αὐτὸς λόγος καὶ ἐπὶ τῶν ἄλλων. [SIMP. in Cat. 8.291.5–8]
15
20
5
10
1...,120,121,122,123,124,125,126,127,128,129 131,132,133,134,135,136,137,138,139,140,...350
Powered by FlippingBook