Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 122

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. I
30
5
eius audiverunt, non Pythagorei sed Pythagoristae sunt appella-
ti. Inter quos, si ex tempore supputemus, credendus est fuisse iu-
nior alter Archytas itidem Tarentinus, Platoni contemporaneus,
quod ex vita utriusque apud Laertium et epistolis utriusque
alterius ad alterum scriptis clare constat. Floruit autem Pytha-
goras circa LX Olympiadem: Plato autem natus est Olympiade
LXXX annos scilicet LXXX post. At antequam in Italiam profici-
sceretur ac cum Archyta amicitiam iniret, certe natum fuisse ad
minus annis XXX est verisimile. Coepit ergo florere Plato post
Pythagoram annos circiter CX ad minus; totidem consentaneum
est natum fuisse Archytam eius [183] amicum. Ex quibus colligi-
tur eum Pythagorae auditorem esse non potuisse. Ergo alter ab
Archyta hoc fuit Archytas ille Pythagorae auditor. Simplicius
vi
aliique Peripatetici authores sunt Archytam posteriorem scilicet
librum scripsisse titulo
κατηγοριῶν ἢ καθόλου λόγων
,
Cate-
goriarum
seu
universalium
sermonum
. Sed errat Simplicius cum
subdit:
26
Sicuti et Archytas qui huius fuit inceptor doctrinae.
Non
enim hic iunior, sed senior ille Archytas huius doctrinae prince-
ps fuit et author. Extat enim pusillus libellus hoc titulo
Ἀρχύτου
καθολικοὶ λόγοι δέκα
,
Archytae
universales
sermones
decem
. Do-
rica lingua uti mos illis fuerat conscriptus supercilio quodam
Pythagoreo. Quem libellum non esse Archytae iunioris, clare ex
multis locis a Simplicio ipsius verbis in commentaria translatis,
quae ipse in Aristotelis
Categorias
conscripsit, constat: longe a
libelli illius et verbis et sententiis diversus. Non est autem mi-
rum Simplicio libellum illum notum non fuisse, sua enim aetate
rari Pythagoreorum libri visebantur, ipso id ipsum testante ca-
pite
De
quando
:
27
Et nihil absurdum etiam ob Pythagoricorum libro-
rum raritatem.
Ob idque non mirum est ad eius notitiam hunc
libellum non pervenisse, liceatque mihi hunc libellum illi viro
26
ὡς καὶ Ἀρχύτας ὁ ταύτης ἄρξας τῆς διδασκαλίας. [SIMP. in Cat.
8.76.19–20]
27
καὶ οὐδὲν ἄτοπον καὶ διὰ τὴν τῶν Πυθαγορικῶν συγγραμμάτων
σπάνιν. [SIMP. in Cat. 8.352.22–23]
vi
corr. ex Symplicius
10
15
20
25
30
1...,112,113,114,115,116,117,118,119,120,121 123,124,125,126,127,128,129,130,131,132,...350
Powered by FlippingBook