Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 118

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. I
26
25
10
ticus et Pandoedes. Sed et Democritus, Socrate anno uno anti-
quior, tres libros
Logicos
scripsit, ut Laertius catalogo librorum
suorum docet. Potuit autem ea didicisse ex Zenone Eleate, qui
7 olympiadibus fere Democrito fuit antiquior, vel ex Xenopha-
ne Colophonio, [182] cuius Leucippus, praeceptor suus, auditor
fuerat: isque idem Xenophanes, Sexti eiusdem testimonio, logica
tractaverat.
Sed Aristoteles Zenoni illi dialectices inventionem ascripsit,
attestante Laertio:
20
Ait vero Aristoteles inventorem ipsum fuisse
dialectices, sicut Empedoclem rhetorices.
Quo autem loco id Aristo-
teles dixerat, in Empedocle idem indicat:
21
Aristoteles autem in
Sophista ait primum Empedoclem rhetoricam invenisse, Zenonem vero
dialecticam.
Quem locum Sextus quoque adducit et insuper ad-
dit Parmenidem non imperitum dialectices fuisse. Ab Aristotele
ergo ipso, quem semper supra humanae mentis metas Averrois
suspicit, longe alia de inventore dialectices historia tradita est,
ipsiusque praeceptoris testimoniis falsi convincitur.
Sed non minus falsum quoque fuerit si quis argutetur Ari-
stotelem eam excogitasse, quae altero significatu dialectice ap-
pellatur: quae scilicet eam logices partem complectitur, quae per
interrogationem fit ac responsionem, atque
ἐκ τῶν ἐνδόξων
, ex
opinione iam conceptis, argumenta conficit. In quam significatio-
nem primo
Analytico
capite 1. est scriptum demonstrativam pro-
positionem a dialectica differre, quod illa assumptio sit alterius
partis contradictionis:
22
Dialectica vero interrogatio contradictionis
,
etiamsi ipsa quoque syllogizans sumat alteram contradictionis
partem – sed
ἔνδοξον
, opinione conceptum:
23
Dialectica vero in-
terroganti interrogatio contradictionis, syllogizanti autem sumptio ap-
20
φησὶ δ΄ Ἀριστοτέλης εὑρετὴν αὐτὸν γενέσθαι διαλεκτικῆς͵
ὥσπερ Ἐμπεδοκλέα ῥητορικῆς. [D. L. Vit. 9.25.11–13]
21
Ἀριστοτέλης δ΄ ἐν τῷ Σοφιστῇ φησι πρῶτον Ἐμπεδοκλέα
ῥητορικὴν εὑρεῖν͵ Ζήνωνα δὲ διαλεκτικήν. [D. L. Vit. 8.57.1–2]
22
ἡ δὲ διαλεκτικὴ ἐρώτησις ἀντιφάσεως. [ARIST. APr. 24a.24–25]
23
διαλεκτικὴ δὲ πυνθανομένῳ μὲν ἐρώτησις {ἀντιφάσεως}͵
συλλογιζομένῳ δὲ λῆψις τοῦ φαινομένου καὶ ἐνδόξου. [ARIST. APr.
24b.10–12]
15
5
20
1...,108,109,110,111,112,113,114,115,116,117 119,120,121,122,123,124,125,126,127,128,...350
Powered by FlippingBook