Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 108

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. I
16
5
et asseveraverit. Addetque Philoponi assertionem ex commen-
tario suo in caput 22. tertii
Analytici
, in haec verba Aristotelem
laudantia:
1
Eum qui primus et solus logicas methodos tradiderit.
At
verba haec Philoponi, si recte intelligantur, Averrois sententiam
non astruunt, siquidem aliud sit tota logica, aliud methodi logi-
cae, ut mox patebit. Hinc ergo initio sumpto videndum, quid in
hac re veritatis insit.
Logica tota et logicae methodus diversa.
Logicae
[in margine]
Dicimus nos nomen hoc
logicem
,
λογικήν
, (quod plerisque
novum videbitur) scientiam hanc vel facultatem, quam usur-
pamus significare, nullibi apud Aristotelem totis vel
Organi
vel
aliis libris reperiri. Legitur quidem apud ipsum aliquoties
logi-
ce
ii
,
λογικῶς
, ut
Analytico
3. capite 16:
Logice quidem ex his forte
quispiam credat.
2
Legitur etiam alicubi
logicum problema
,
logica de-
monstratio
,
logicus syllogismus
, veluti
Analytico
4. cap. 8. At pro fa-
cultate tota nego apud Aristotelem legi: idem nego reperiri apud
Platonem aut Hippocratem aut Pythagoreorum ullum aut anti-
quorum, praeter quam apud unum Democritum, qui tres libros
Logicorum
titulo,
λογικῶν
, scripsit, uti Laertius author est.
Dialectica
[in margine]
Sed Plato eam, quam posteriores Aristotele et Stoici logicen
vocarunt dialecticam appellat. Cum quo Aristoteles idem con-
cors est 2.
Rhetorico
capite 22. in his verbis:
Et differunt sicut in dia-
1
πρῶτον καὶ μόνον τὰς μεθόδους τὰς λογικὰς παραδεδωκότα.
[PHLP. in APo 13,3.295.22]
2
Λογικῶς μὲν οὖν ἐκ τούτων ἄν τις πιστεύσει [πιστεύσειεν]. [ARIST.
APo. 84a.7]
ii
corr. ex logicae
10
15
20
1...,98,99,100,101,102,103,104,105,106,107 109,110,111,112,113,114,115,116,117,118,...350
Powered by FlippingBook