Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 116

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. I
24
20
15
25
10
5
dialogi, Hermetis Trismegisti atque Asclepii eius discipuli. Sed
Plato dictus est primus dialogi scriptor, ob eam quam Laertius
attulit causam:
16
Exacte eam formam cum tractarit, primatum iuste
obtinet.
Itaque arte et excellentia primus dialogi scriptor Plato.
Alexamenus autem et Zeno et Asclepius et Hermes eo tempore
priores.
Sed praeter Megaricos, Cyrenaici quoque, eodem seculo ab
Aristippo profecti, logicen tractarunt. Ait enim Laertius:
17
Logica
ob utilitatem attigerunt.
Sed subnectit ex Meleagri et Clitomachi
testimonio:
18
Ipsos inutiles putare et physicam partem et dialecticam.
Sed et Crito, Socratis primarius amicus, teste eodem Laertio,
librum unum:
Quid
sit
scire
; alterum
De
scientia
scripsit. Simon
quoque eiusdem Socratis socius librum unum
De
scientia
, alte-
rum
De
doctrina
, tertium
De
disserendo
(
περὶ τοῦ διαλέγεσθαι
)
edidit. Simmias praeterea Thebanus
περὶ λογισμοῦ
,
De ratiocinio
,
De veritate
,
De doctrina
,
De
sciendo
,
περὶ τοῦ εἰδέναι
conscripsit
iv
.
Qui tituli omnes, si ad ea, quae organo logico continentur, con-
ferantur, procul dubio logica omnia esse deprehendentur. Hos
omnes videtur Socrates dialecticam docuisse ac forte id innuit
Diogenes, cum in Socrate scripsit:
19
Sed et Triginta (tyranni) ve-
tarent eum artes docere sermonum.
Contemporanei Socrati fuerunt
Euthydemus et Dionysiodorus fratres, a Platone, cum Socrate
disputantes in Euthydemo introducti et dialecticam sive eristi-
cam professi sunt, quod et eo dialogo apparet et Sextus Empiri-
cus libro
De philosophia
primo attestatur. Et Bryson quidam cuius
Aristoteles quoque meminit. Et Euxenus quidam alius dialec-
16
ἀκριβώσας τὸ εἶδος καὶ τὰ πρωτεῖα δικαίως {ἂν ὥσπερ τοῦ
κάλλους οὕτω καὶ τῆς εὑρέσεως} ἀποφέρεσθαι [ἀποφέρεται]. [D. L. Vit.
3.48.4–6]
17
τῶν δὲ λογικῶν διὰ τὴν εὐχρηστίαν ἥπτοντο. [D. L. Vit. 2.92.5]
18
αὐτοὺςἄχρησταἡγεῖσθαι τότεφυσικὸνμέροςκαὶ τὸδιαλεκτικόν.
[D. L. Vit. 2.92.7–8]
19
ἀλλὰ καὶ οἱ τριάκοντα αὐτὸν ἐκώλυσαν τέχνας διδάσκειν λόγων.
[D. L. Vit. 2.19.12–20.1]
iv
corr. ex conscripserunt
1...,106,107,108,109,110,111,112,113,114,115 117,118,119,120,121,122,123,124,125,126,...350
Powered by FlippingBook