Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 114

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. I
22
non geometra is, cuius in geometria nomen magnum, sed alius
antiquior, qui narratur, femina
iii
veste noctu ad Socratem audien-
dum ventitasse et ad quem Plato aliique Socratis auditores eius
mortis tempore confugisse scriptum reperimus. Huius discipu-
los Aristoteli contemporaneos, ait Laertius, a Dionysio Cartha-
ginense dialecticos vocatos:
11
Quia ad interrogationem et respon-
sionem sermones disponerent.
Eiusdem scholae fuisse Anicerim
eum, qui captivum Platonem in Aegina sua pecunia redemit, et
Eubulidem, quem idem Laertius narrat, quaedam contra Aristo-
telem scripsisse, quae schola omnis primo Megaricorum nomine
fuit nuncupata, deinde eristicorum, postremo dialecticorum, ut
testis idem est:
καὶ οἱ ἀπ’ αὐτοῦ Μεγαρικοὶ προσηγορεύοντο,
εἶτ’ ἐριστικοὶ, ὕστερον δὲ διαλεκτικοὶ.
12
Quo nomine videntur
etiam ab Aristotele ipso appellati libro 2. capite 1. Sophiae dum
ait:
13
Quae dialectici attentant speculari.
Fuerunt autem dialectici
nuncupati ob eam causam quam his verbis refert <Laertius>:
14
Quos ita nominavit primus Dionysius Carthaginensis, quia ad inter-
rogationem et responsionem sermones disponebant, ut diximus.
Eiu-
smodi autem sermo is est, quem dialogum vocamus, quo Plato
quidem universam suam philosophiam conscripsit, non tamen
primus dialogi scriptor fuit. Namque ante eum et Zeno Eleates et
Alexamenus Teius id fecerant, eodem Laertio sic referente:
15
Dia-
logos ergo aiunt primos scripsisse Zenonem Eleatem: Aristoteles vero in
primo Poetarum, Alexamenum Styrensem vel Teium.
Quod quidem
apud Graecos forte verum fuerit. Sed extant longe vetustiores
11
διὰ τὸ πρὸς ἐρώτησιν καὶ ἀπόκρισιν τοὺς λόγους διατίθεσθαι.
[D. L. Vit. 2.106.5–6]
12
[D. L. Vit. 2.106.3–5]
13
περὶ ὅσων οἱ διαλεκτικοὶ πειρῶνται σκοπεῖν [ARIST. Metaph.
995b.23–24]
14
οὓς οὕτως ὠνόμασε πρῶτος Διονύσιος ὁ Χαλκηδόνιος διὰ τὸ πρὸς
ἐρώτησιν καὶ ἀπόκρισιν τοὺς λόγους διατίθεσθαι. [D. L. Vit. 2.106.5–6]
15
Διαλόγους τοίνυν φασὶ πρῶτον γράψαι Ζήνωνα τὸν Ἐλεάτην·
Ἀριστοτέλης δὲ ἐν πρώτῳ Περὶ [τῶν] ποιητῶν Ἀλεξαμενὸν Στυρέα ἢ
Τήιον͵ [D. L. Vit. 3.48.1–3]
iii
corr. ex foemina
5
10
15
20
25
1...,104,105,106,107,108,109,110,111,112,113 115,116,117,118,119,120,121,122,123,124,...350
Powered by FlippingBook