Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 112

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. I
20
5
Talis ergo logices sive dialectices quis nam iure est inventor
appellandus?
Averrois Aristotelem dicit. Ammonius, Aristotelis maximus
fautor, Aristotelem negat: in eius vita ita scribens ad verbum:
8
Logicae quidem addidit, distinguens canonas a rebus et faciens de-
monstrativam methodum.
Themistius quoque Aristotelicae sectae
author nobilissimus, Ammonio antiquior, referente Ammonii
discipulo Philopono,
Prolegomenis
suis
in Analyticos
Aristotelem
negat inventorem.
Sed si Laertium ac Phavorinum audiamus, dialectices inven-
tor Plato fuit. Sic enim scribit ille in Platone:
9
Eo modo philosophiae
ratio prius quidem fuit unius modi, quo physica: secundam vero So-
crates addidit ethicam: tertiam vero Plato dialecticam et perfecit Phi-
losophiam.
In qua sententia Phavorinum etiam fuisse paulo ante
scripserat:
10
Is primus in interrogatione sermonem attulit, ut ait Pha-
vorinus in octavo Omnifariae historiae
.
Et primus modum inquisitionis
per resolutionem induxit, Leodamanti
[181]
Thasio, et primus in philo-
sophia antipoda nominavit et elementum et Dialecticam.
Primus ergo
Plato, ex hoc testimonio, nominis dialectices excogitator. Quod
sane apposite respondet loco ex
Phaedro
citato: in quo dubitat
an recte illud nomen impositum a se sit, totius autem facultatis
huiusce non videtur ipse inventor extitisse, sed methodi tantum
analytices ac interrogationis dialectices eius, quae
Topicis
libris
est comprehensa.
Satis enim constat Socratem et eius discipulos quosdam res
dialecticas tractasse. Inter quos praecipuus Euclides Megarensis,
8
τῇ μὲν γὰρ λογικῇ προσέθηκε διακρίνας τοὺς κανόνας ἀπὸ τῶν
πραγμάτων καὶ ποιήσας τὴν ἀποδεικτικὴν μέθοδον. [VV 26.1–3]
9
οὕτως καὶ τῆς φιλοσοφίας ὁ λόγος πρότερον μὲν ἦν μονοειδὴς
ὡς ὁ φυσικός͵ δεύτερον δὲ Σωκράτης προσέθηκε τὸν ἠθικόν͵ τρίτον δὲ
Πλάτων τὸν διαλεκτικὸν καὶ ἐτελεσιούργησε τὴν φιλοσοφίαν. [D. L.
Vit. 3.56.4–7]
10
Οὗτος πρῶτος ἐν ἐρωτήσει λόγον παρήνεγκεν͵ ὥς φησι Φαβω-
ρῖνοςἐνὀγδόῃΠαντοδαπῆς ἱστορίας. καὶπρῶτοςτὸνκατὰτὴνἀνάλυσιν
τῆς ζητήσεως τρόπον εἰσηγήσατο Λεωδάμαντι τῷ Θασίῳ. καὶ πρῶτος
ἐν φιλοσοφίᾳ ἀντίποδα ὠνόμασε καὶ στοιχεῖον καὶ διαλεκτικὴν. [D. L.
Vit. 3.24.7–11]
10
15
20
25
1...,102,103,104,105,106,107,108,109,110,111 113,114,115,116,117,118,119,120,121,122,...350
Powered by FlippingBook