Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 104

12
[179]
DISCUSSIONUM PERIPATECARUM
TOMI II LIBER I
ARISTOTELIS CUM VETERIBUS
IN DIALECTIS CONCORDIA
In primum nostrarum
Discussionum
peripateticarum
tomum
quaecunque ex antiquorum authorum, ex Aristotelis ipsius, ex
interpretum suorum testimoniis colligere potuimus, quae ad
eius vitam, libros, librorum ambiguitatem, disquisitionem, diiu-
dicationem, citationes, titulos, genera generumque inter se sin-
gulorumque singulis in generibus librorum tum distributionem
tum ordinem pertinerent, coniecimus. Adiecimus etiam peripa-
teticorum veterum omnium historiam qualemcumque ex tanta
tum antiquitate tum authorum carentia eximere sedulo opere
potuimus. Tradidimus eorum peripateticorum Aristotelis libros
interpretandi in iisque philosophandi rationes omnes. Postremo
ostendimus quae nam ex Aristotelis sententia optima esset phi-
losophandi ratio, quaeque optima methodus in Aristotelica phi-
losophia percognoscenda atque adipiscenda.
Quibus libris et conscriptis et editis, subiit animum cogitatio
an quid a nobis praeterea praestari posset eo argumento, quod
Porphyrius, vir in philosophia maximi nominis, olim de concor-
dia utriusque philosophiae, Platonis scilicet et Aristotelis, sep-
tem libris condiderat, quodque post ipsum Simplicius magnus
itidem philosophus efficiendum sibi proposuerat et quod Ma-
nilius Boethus in animo habuit efficere ac forte effecit. Quorum
5
10
15
20
25
1...,94,95,96,97,98,99,100,101,102,103 105,106,107,108,109,110,111,112,113,114,...350
Powered by FlippingBook