Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 98

6
[177]
AD ANTONIUM MONTECATINUM
FERRARIAE DUCIS SERENISSIMI
ALPHONSI II. A CONSILIIS PRIMARIUM
Scis, Antoni Montecatine, virorum optime, philosophorum
eruditissime, apud veteres in magna fuisse controversia, an Ari-
stoteles in philosophia discors a Platone praeceptore (quod ple-
rique asseruerunt) an vero concors cum eo esset (quod nonnulli
magni viri contenderunt), inter quos et excellentia et tempore
primus videtur Porphyrius fuisse, qui in eam rem libros septem
legitur scripsisse. Eandem concordiam pollicitus est Simplicius,
eandem Boethius Severinus, eandem paulo supra nostra tem-
pora Ioannes Picus. Qui, ut est apud Ficinum, stetit promissis.
5
10
1...,88,89,90,91,92,93,94,95,96,97 99,100,101,102,103,104,105,106,107,108,...350
Powered by FlippingBook