Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 100

8
Nostra vero aetate a Francisco Vicomercato easdem pollicitatio-
nes habuimus. Si Porphyrii ac Pici monumenta extarent, si trium
reliquorum promissa constarent, multo me magnoque labore
levassent. Quibus cum careremus, animum adieci, si quid ego
virium qualiumcumnque mearum in eam rem conferre possem.
In id incubui, ad finem, quod potui, perduxi. Aristotelem non
solum cum Platone, sed etiam cum vetustiorummultis, quantum
fieri potuit, concordem esse ostendi. Id totum in octo libros con-
gestum sub tuo nomine, ut in publicum veniret, volui. Cui enim
melius labores meos dicarem, quam viro philosophiae, literatu-
raeque universae longe principi; quam ei viro, qui ardenti studio
amoreque studia amoresque Sophiae et amplexatur et prosequi-
tur; quam ei viro qui sapientiae Gymnasium hoc Ferrariense tota
Italia atque orbe celeberrimum prudentia summa moderatur;
quam ei viro, a quo, viva voce Aristotelica dogmata docente,
veluti ab oraculo profecta et suscipimus et suspicimus; quam ei
viro cuius scripta philosophica maxime sunt omnibus admiratio-
ni; quam ei viro, cuius fidei, prudentiae, probitati serenissimus
noster magnus hic dux Alphonsus II. intimos mentis suae sensus
omnes committit et credit; quam ei viro qui me pessum Cypri-
co bello datum pessimorumque [178] hominum ingratitudine,
fraudibus, insidiisque agitatum, perque multos annos fortunae
AD ANTONIUM MONTECATINUM
5
10
15
20
1...,90,91,92,93,94,95,96,97,98,99 101,102,103,104,105,106,107,108,109,110,...350
Powered by FlippingBook