Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 106

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. I
14
10
5
tamen virorum labores omnes iniuria temporum interierunt, quos
renovare multis post seculis Ioannes Picus philosophorum sui tem-
poris phoenix et promisit et testimonio Marsilii Ficini confecit: at-
testatur tamen post obitum ipsius eam concordiam repertam novis
et obscuris characteribus quibusdam scriptam, qui vix ab ipso Pico
dum viveret legerentur et a nemine exscribi potuisse. Atque uti-
nam aut horum omnium, aut alicuius, hac in re scripta extarent;
magno enim nos homunculos hoc labore liberassent. Sed quia
magna temporum iniuria, maximoque studiosorum dispendio
omnium eorum scripta interiere, ne prorsus qualiscumnque a me
opera edi posset, ea posteri carerent, ad eam rem animum adieci: in
eamque ita incubui totus, ut quamquam multae me tunc temporis
philosophiae hostes curae et interturbarent et angerent, octoginta
et octo dierum matutinis horis eam, uti mihi videor universam,
ad finem perduxerim. Atque in hosce dogmatum septem libros et
unum sententiarum
πάρεργον
contulerim, non solum ea, in qui-
bus Aristoteles cum Platone consenserit, sed etiam illa, in quibus
aut alteruter ipsorum aut uterque cum antiquioribus concors esse
voluerit. Libros autem singulos secundum eas philosophiae partes
distinxi, quae sunt ab eis vel pertractatae vel
i
nominatae.
Quid hic liber contineat
[in margine]
Atque hic primus quidem liber logica dogmata et quid-
quid ad eam, seu scientiam seu facultatem pertinet, complec-
titur. Sed statim initio hoc nostratum aliquis eorum peripate-
ticorum, qui Averroistae gaudent appellari, exhorruerit; qui
nam possit Aristotelis logice cum Platonis aut antiquorum
philosophorum logica conferri? Quam si nullam docuerint,
nullam habuerint? Cuius Aristoteles inventor fuerit om-
nium primus? Quod ex Averrois in Aristotelis libros
Physicos
prooemio proferet, in quo ille Aristotelem non solum logices
sed etiam physices sed etiam divinae scientiae non tantum
inventorem fuisse verum etiam perfectorem [180] et scripserit
15
20
25
30
i
corr. ex et
1...,96,97,98,99,100,101,102,103,104,105 107,108,109,110,111,112,113,114,115,116,...350
Powered by FlippingBook