Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 120

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. I
28
parentis et opinione concepti.
His utrisque modis dialectica haec est
octo Topicorum libris pertractata.
Non fuisse autem Aristotelem dialectices illius, quae per in-
terrogationem exercetur, inventorem, satis clara sunt testimonia.
Nam Phavorinus id Platoni attribuit, uti vidimus:
24
Is primus per
interrogationem sermonem attulit.
Cui videtur etiam Aristoteles
ipse fidem facere cum 1.
Sapientiae
, capite 4. de additamentis,
quae Plato philosophiae adiecerit, loquens, sic ait:
25
Quod quidem
unum et numeros seorsum a rebus fecerit et non sicuti Phytagorei, et
Idearum introductio factam
v
est ob considerationem rationum, priores
enim non erant dialecticae participes.
Atque haec, quo ad logicen,
ad dialecticen, ad dialogos ex Aristotele, cum antiquioribus phi-
losophis consentiente, statuta sint a nobis.
Nunc primarias partes sive dialectices, uti Zenonia Socra-
ticaque schola, sive logices, uti Democritus et Aristotele poste-
riores vocaverunt, in manus sumamus: ac per earum singula
speculemur, si quid Aristoteli consonum cum antecessoribus
philosophis fuit. Voco autem partes primarias eas, quae de ter-
minis, de propositionibus, de argumentorum formis, de metho-
dis, de eorundem locis, de elenchis falsarum argumentationum
tractarit. Ac certe convenit maiori ex parte. Namque liber qui
praedicamenta continet, omnia fere habet concordia cum Ar-
chytae utriusque praedicamentis. Omnia haec probare pergam.
Archytae duo fuerunt, ambo Tarentini, ambo quoque de
Pythagoreorum familia. Senior alter Pythagorae ipsius auditor,
cuius divus Iamblichus in
Vita Pythagorae
bis mentionem facit,
dictusque est Pythagorae auditoribus uti idem ibi asserit Pytha-
goreus. Ii vero, qui Pythagoram ipsumnequaquamseddiscipulos
24
Οὗτος πρῶτος ἐν ἐρωτήσει λόγον παρήνεγκε. [D. L. Vit. 3.24.7]
25
τὸ μὲν οὖν τὸ ἓν καὶ τοὺς ἀριθμοὺς παρὰ τὰ πράγματα ποιῆσαι͵
καὶ μὴ ὥσπερ οἱ Πυθαγόρειοι͵ καὶ ἡ τῶν εἰδῶν εἰσαγωγὴ διὰ τὴν ἐν
τοῖς λόγοις ἐγένετο σκέψιν οἱ γὰρ πρότεροι διαλεκτικῆς οὐ μετεῖχον.
[ARIST. Metaph. 987b.29–33]
v
corr. ex factum
5
10
15
20
25
1...,110,111,112,113,114,115,116,117,118,119 121,122,123,124,125,126,127,128,129,130,...350
Powered by FlippingBook