Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 124

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. I
32
attribuere, quousque aliud in contrarium in lucem eruatur. Ari-
stoteles autem categoriarum nomen suo titulum fecit, Archytae
concors. Cuius haec sunt verba a Simplicio relata:
28
Conceptibus
vero animi his et categoriis
. In quibus eadem fere omnia apud tres
hosce celeberrimos authores. Id ipsum modo pergamus demon-
strare.
SUBSTANTIA
Aristoteles de substantia ita scribit:
29
Ad haec primae substan-
tiae, quia omnibus aliis subiicinutur et omnia alia de his praedicantur,
vel in his sunt, ob id maxime primae substantiae dicuntur.
Locus totus
est Archytae, sic enim ipse:
30
Prima quidem ordinata est substantia,
eo quia sola haec subiicitur aliis et ipsa per se ipsam potest cogitari,
alia vero non sine hac, vel enim de ipsa vel in ipsis subiacentia praedi-
cantur.
In eandem sententiam Ocellus habet haec:
31
Et sane prima
ratio, substantia, res per se existens et subsistens, non indiga alterius
ad constitutionem in generatione subiicitur, quatenus generata est.
Substantiae dotes
[in margine]
Proprietates vero substantiarum illas: substantiae nihil esse
contrarium, eam magis et minus non suscipere, in subiecto non
esse, quas Aristoteles multis verbis explicat, Archytas paucioribus
28
ταῖς δὲ διανοίαις ταύταις καὶ ταῖς κατηγορίαις. [SIMP. in Cat.
8.92.30–31]
29
ἔτι αἱ πρῶται οὐσίαι διὰ τὸ τοῖς ἄλλοις ἅπασιν ὑποκεῖσθαι καὶ
πάντα τὰ ἄλλα κατὰ τούτων κατηγορεῖσθαι ἢ ἐν ταύταις εἶναι διὰ
τοῦτο μάλιστα οὐσίαι <πρῶται> λέγονται. [ARIST. Cat. 2b.15–17]
30
πρώτα μὲν γὰρ τέτακται ὠσία διὰ τὸ μόναν ταύταν ὑποκεῖσθαι
τοῖς ἄλλοις καὶ αὐτὰν καθ΄ ἑαυτὰν δύνασθαι νοεῖσθαι͵ τὰς δὲ ἄλλας
μὴ ἄνευ ταύτας· ἤτοι γὰρ κατ΄ αὐτᾶς ἢ ἐν αὐτᾷ ὑποκειμένᾳ [αὐταῖς
ὑποκείμεναι] κατηγορεῦνται. [SIMP. in Cat. 8.76.10–12]
31
καὶ ὁ μὲν πρᾶτος λόγος͵ ἡ οὐσία͵ πρᾶγμα αὐθύπαρκτον καὶ
ὑφεστός͵ μὴ δεόμενον ἑτέρουπρὸς σύστασιν͵ κἂν [ἐν] γενέσει ὑπόκειται
καθὸ γέγονε. [Ps.-ARCHYT. Fragm. 3.12–14]
5
10
15
20
1...,114,115,116,117,118,119,120,121,122,123 125,126,127,128,129,130,131,132,133,134,...350
Powered by FlippingBook