Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 28

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. V
276
Is quidem ignem et terram et quae sunt his coordinata elementa di-
cit esse corporum et componi omnia ex his.
Quem Empedoclem ait
fuisse primum qui quatuor haec elementa induxerit, primo
Sa-
pientiae
capite 4.:
44
Adhuc etiam quae in materiae formae dicuntur
elementa, quatuor primus dixit.
Utrum autem id verum sit sequen-
tium aliquo libro constabit; fuisse quoque de modo generationis
eorum ad invicem locutos capite 7. indicat:
45
Rursus ergo inspi-
ciendum
[231]
quis modus mutuae generationis, utrum ut Empedocles
dicit et Democritus, vel sicuti ii qui in superficies resolvunt.
De figura
quoque elementorum eos egisse ostendit, quando hoc toto capi-
te ac 8. disputat contra eorum de figuris dogmata. De gravitate
etiam et levitate disputarunt prisci illi, quam rem capite primo
libri 2. commemorat:
46
Inspicientes ergo prius ea quae ab aliis sunt
dicta.
Quod 2. toto capite peragit. Motum, quin etiam elemen-
torum sursum et deorsum eos vidisse, causamque quaesivisse
illos constat 3. capite:
47
Nos vero primo dicamus addubitantes de eo de
quo maxime dubitant quidam, cur haec quidem sursum feruntur, haec
vero deorsum corpora semper secundum naturam, alia vero et sursum
et deorsum.
Capiteque 6. Democriti hac de re sententiam refellit;
generationem et alterationem eos considerasse attestatur ipse ini-
tio libri primi
De generatione
:
48
Priscorum sane hi quidem eam, quae
simplex generatio vocatur alterationem esse aiunt, hi vero aliud alte-
rationem et [aliud] generationem.
Eos autem fuisse Empedoclem,
Anaxagoram, Leucippum et Democritum toto capite declarat.
44
ἔτι δὲ <καὶ> τὰ ὡς ἐν ὕλης εἴδει [εἴδῃ] λεγόμενα στοιχεῖα τέτταρα
πρῶτος εἶπεν.
[ARIST. Metaph. 985a.31–33]
45
πάλιν οὖν ἐπισκεπτέον τίς ὁ τρόπος τῆς ἐξ ἀλλήλων γενέσεως͵
πότερον ὡς Ἐμπεδοκλῆς λέγει καὶ Δημόκριτος͵ ἢ ὡς οἱ εἰς τὰ ἐπίπεδα
διαλύοντες.
[ARIST. Cael. 305a.33–35]
46
᾿Ιδόντες [εἰδόντες] οὖν πρῶτον τὰ παρὰ τῶν ἄλλων εἰρημένα.
[ARIST. Cael
.
308a.4–5]
47
ἡμεῖς δὲ πρῶτον λέγωμεν διορίσαντες [διαπορήσαντες] περὶ
οὗ μάλιστα ἀποροῦσί τινες͵ διὰ τί μὲν ἄνω φέρεται. τὰ δὲ κάτω τῶν
σωμάτων ἀεὶ κατὰ φύσιν͵ τὰ δὲ καὶ ἄνω καὶ κάτω.
[ARIST. Cael. 310a.16–
18]
48
τῶν μὲν οὖν ἀρχαίων οἱ μὲν τὴν καλουμένην ἁπλῆν γένεσιν,
ἀλλοίωσιν εἶναί φασιν͵ οἱ δ΄ ἕτεροι [ἕτερον] ἀλλοίωσιν καὶ γένεσιν.
[ARIST. GC 314a.6–8]
5
10
15
20
1...,18,19,20,21,22,23,24,25,26,27 29,30,31,32,33,34,35,36,37,38,...372
Powered by FlippingBook