Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 24

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. V
272
5
quidam, qui dicant esse aliquid dextrum et sinistrum caeli veluti ii, qui
vocantur Pythagorei, illorum enim hic sermo est.
De essentia quoque astrorum alios ante se fuisse philosopha-
tos capite 7. tradit:
33
Sicuti enim ii, qui ignea dicunt esse, ob id dicunt,
quia, quod sursum est, ignem esse aiunt.
Eorum quoque figuram
esse rotundam, quod ipse quoque sentit aliorum dogma fuisse,
sequenti capite scribit:
34
Adhuc vero cum sphaerica sint astra, sicut
et alii dicunt et nobis confessum est dicere.
Situm etiam planetarum et motus capite 12. ab Aegyptiis et
Babyloniis fuisse observatum refert:
35
Similiter enim de aliis astris
dicunt, qui antiquitus observarunt a plurimis annis, Aegyptii et Ba-
bylonii; a quibus multas probationes habemus de singulis astris.
De positione etiam Terrae Pythagoreos contrariam caeteris
philosophis habuisse opinionem recenset capite 13.:
36
De positione
quidem non eandem omnem habent opinionem, sed plurimis in medio
sitam esse dicentibus, quicunque caelum terminatum aiunt, contrarie
Italici qui vocantur Pythagorei dicunt.
Ibique Platonis, Democriti,
Anaxagorae, Empedoclis, Anaximenis, tum de situ, tum de sta-
bilitate et motu et figura dogmata ab eo referuntur, quae omnia
ipse quoque secutus est.
De elementis vero libro primo recitat antiquorum opiniones,
quorum aliquos ait generationem de rebus omnino sustulisse:
37
33
ὥσπερ γὰρ οἱ πύρινα φάσκοντες εἶναι διὰ τοῦτο λέγουσιν͵ ὅτι τὸ
ἄνω {σῶμα} πῦρ εἶναί φασιν.
[ARIST.
Cael.
289a.16–17]
34
ἐπεὶ δὲ σφαιροειδῆ τὰ ἄστρα͵ καθάπερ οἵ τὲ ἄλλοι φασὶ καὶ ἡμῖν
ὁμολογούμενον εἰπεῖν.
[ARIST. Cael. 290a.7–8]
35
ὁμοίως δὲ καὶ περὶ τοὺς ἄλλους ἀστέρας λέγουσιν οἱ πάλαι
τετηρηκότες ἐκ πλείστων ἐτῶν Αἰγύπτιοι καὶ Βαβυλώνιοι͵ παρ΄ ὧν
πολλὰς πίστεις ἔχομεν περὶ ἑκάστου τῶν ἄστρων.
[ARIST. Cael. 292a.7–9]
36
περὶ μὲν {οὖν} τῆς θέσεως οὐ τὴν αὐτὴν ἅπαντες ἔχουσι δόξαν͵
ἀλλὰ τῶν πλείστων ἐπὶ τοῦ μέσου κεῖσθαι λεγόντων͵ ὅσοι τὸν {ὅλον}
οὐρανὸν πεπερασμένον εἶναί φασιν͵ ἐναντίως οἱ περὶ τὴν Ἰταλίαν͵
καλούμενοι δὲ Πυθαγόρειοι λέγουσιν.
[ARIST. Cael. 293a.17–21]
37
οἱ μὲν οὖν πρότερον φιλοσοφήσαντες περὶ τῆς ἀληθείας, καὶ
πρὸς οὓς νῦν λέγομεν ἡμεῖς λόγους καὶ πρὸς ἀλλήλους διηνέχθησαν
[διηνέχθεισαν]. οἱ μὲν γὰρ αὐτῶν ἀνεῖλον ὅλως γένεσιν καὶ φθοράν.
[ARIST. Cael. 298b.12–15]
10
15
20
1...,14,15,16,17,18,19,20,21,22,23 25,26,27,28,29,30,31,32,33,34,...372
Powered by FlippingBook