Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 18

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. V
266
20
10
5
reducunt omnes, quod cum calidum et frigidum et singula horum, haec
necessitate sunt et fiunt et germinant. Etenim etsi aliam causam dicant
tantum tangentes valere sinunt.
Omnes itaque causas et principia physici Aristotele antiquio-
res et cognoverunt et tractarunt. Quod si non ut Aristoteles, non
ut res ipsa se habet, iam id non ad inventionem, sed ad perfectio-
nem pertinet, quod postea discutietur a nobis diligenter. Com-
munia quoque accidentia omnia, quae Aristoteles pertractavit,
ipsi quoque considerarunt: motum, infinitum, locum, vacuum,
tempus. De motu ex ipso constat 3.
Physici
cap. 2.:
20
Quod vero
recte dictum est, clarum etiam ex iis quae alii de ipso dicunt.
Et mox:
21
Neque qui aliter dixerunt, de ipso recte dicunt.
De infinito vero capite
4. ita testatur: [229]
22
Omnes enim quicunque videntur digne tetigisse
hanc philosophiam fecerunt sermonem de infinito et omnes ut princi-
pium quoddam posuerunt entium.
Quo autem modo eum sermo-
nem fecerint eodem et duobus sequentibus capitibus recenset.
De loco autem 4.
Physici
capite primo:
23
Adhuc vero habemus:
nihil ab aliis nec praedubitatum, nec acquisitum de ipso.
Cui assertio-
ni videtur contrariam prorsus scripsisse cap. 2.:
24
Dicunt quidem
omnes esse quidpiam ipsum locum. Quid vero est, iste solus aggressus
est dicere.
Plato scilicet. Quomodo ergo verum sit, nihil ab aliis
ante se nec praedubitatum fuisse de loco, neque inventum, si
omnes dixerunt ipsum quidpiam esse? Plato quoque quid esset
definierit? Et eodem primo capite, quo id negaverat, ita scribit:
25
20
Ὅτι δὲ καλῶς εἴρηται͵ δῆλον καὶ ἐξ ὧν οἱ ἄλλοι περὶ αὐτῆς
λέγουσιν. [ARIST. Ph. 201b.16–17]
21
οὐ δ’ οἱ
ἄλλως [ἑτέρως] εἰρηκότες περὶ αὐτῆς κατορθοῦσιν.
[PHLP. in Ph. 16.359.19]
22
πάντες γὰρ οἱ [ὅσοι] δοκοῦντες [δοκοῦσιν] ἀξιολόγως ἧφθαι τῆς
τοιαύτης φιλοσοφίας πεποίηνται λόγον περὶ {τοῦ} ἀπείρου καὶ πάντες
ὡς ἀρχήν τινα τιθέασι.
[ARIST. Ph. 203a.1–3]
23
ἔτι δ΄ {οὐδ΄} ἔχομεν οὐδὲν παρὰ τῶν ἄλλων οὔτε προηπορημένον
οὔτε προηυπορημένον περὶ αὐτοῦ.
[ARIST. Ph. 208a.34–b.1]
24
λέγουσι μὲν γὰρ πάντες εἶναί τι τὸν τόπον͵ τί δ΄ ἐστίν͵ οὗτος
μόνος ἐπεχείρησεν εἰπεῖν.
[ARIST. Ph. 209b.16–17]
25
ἔτι οἱ τὸ κενὸν φάσκοντες εἶναι τόπον λέγουσιν.
[ARIST. Ph.
208b.25–26]
15
1...,8,9,10,11,12,13,14,15,16,17 19,20,21,22,23,24,25,26,27,28,...372
Powered by FlippingBook