Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 22

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. V
270
esse usque ad hoc tempus, in hunc modum existimantibus quem etiam
nos dicimus. Non enim semel aut bis sed infinities oportet arbitrari, eas-
dem opiniones pervenisse ad nos. Quare veluti alio quodam existente
primo corpore a terra et igne et aere et aqua, athera cognominarunt su-
premum locum, ab
ἀεὶ θεῖν
, id est ‘semper currendo’, aeterno tempore
ponentes cognomen ipsi. Anaxagoras autem abusus est nomine isto,
non bene nominat enim athera pro igne.
Quo loco animadverten-
dum est ex sua ipsius praesenti assertione cuncta dogmata suae
philosophiae alias fuisse celebria, eumque cum antiquioribus
esse voluisse concordem. Haec de caelo.
Sed de universo, cuius maior ac praestantior pars est caelum,
cap. 10. haec sunt testimonia:
30
Genitum quidem omnes dicunt, sed
genitum hi quidem aeternum, hi vero corruptibile
x
sicuti aliud quodvis
natura constantium, hi vero alternatim, quandoque ita, quandoque aliter
<se> habere corruptum, et hoc semper fieri ita, ut Empedocles Agrigentius
et Heraclitus Ephesius.
Esse autem mundum incorruptibilem, cum
qua ipse concors esse voluit, priscam ac patriam fuisse traditionem
ipse testatur cap. 1. lib. 2.:
31
Quam ob rem bene habet sibi persuadere
priscos et maxime patrios nobis veros esse sermones, quod sit immortale
quid et divinum habentium quidem motum, talem autem habentium, ut
nullus sit terminus ipsius, sed potius ipsum aliorum terminum.
Caelum quoque habere dextrum et sinistrum, excogitatum
[230] a Pythagoreis 2. cap. libri eiusdem docet:
32
Cum vero sint
30
γενόμενον μὲν οὖν ἅπαντες εἶναί φασιν͵ ἀλλὰ γενόμενον οἱ μὲν
ἀΐδιον͵ οἱ δὲ φθαρτὸν ὥσπερ ὁτιοῦν ἄλλο τῶν <φύσει> συνισταμένων͵
οἱ δ΄ ἐναλλὰξ ὁτὲ [ὅτε] μέν οὕτως ὁτὲ [ὅτε] δ’ ἄλλως ἔχειν φθειρόμενον͵
καὶ τοῦτο ἀεὶ διατελεῖν, οὕτως͵ ὥσπερ ὁ Ἐμπεδοκλῆς ὁ Ἀκραγαντῖνος
καὶ Ἡράκλειτος ὁ Ἐφέσιος.
[ARIST. Cael. 279b.12–17]
31
Διόπερ καλῶς ἔχει συμπείθειν ἑαυτὸν τοὺς ἀρχαίους καὶ μάλιστα
<τοὺς> πατρίους ἡμῶν ἀληθεῖς εἶναι λόγους͵ ὡς ἐστὶν ἀθάνατόν τι καὶ
θεῖον τῶν ἐχόντων μὲν κίνησιν͵ ἐχόντων <μέντοι> τοιαύτην ὥστε [ὡς]
μηδὲν εἶναι πέρας αὐτῆς͵ ἀλλὰ μᾶλλον ταύτην τῶν ἄλλων πέρας.
[ARIST. Cael. 284a.2–6]
32
ἐπεὶ δέ τινές εἰσιν οἵ φασιν εἶναί τι δεξιὸν καὶ ἀριστερὸν τοῦ
οὐρανοῦ͵ καθάπερ οἱ καλούμενοι Πυθαγόρειοι (ἐκείνων γὰρ οὗτος ὁ
λόγος ἐστίν).
[ARIST.
Cael.
284b.6–7]
x
corr. ex corruptibilem
5
10
15
20
1...,12,13,14,15,16,17,18,19,20,21 23,24,25,26,27,28,29,30,31,32,...372
Powered by FlippingBook