Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 30

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. V
278
Sequenti vero Platonem ait, atque alios, nihil praeterquam de ge-
neratione elementorum egisse; quo vero modo carnes et ossa
xi
gignerentur nihil dixisse, uti nec de alteratione et augmento.
49
Omnino vero praeter ea quae superficie tenus apparent, nemo ulla de re
disseruit praeter Democritum.
De actione autem et passione actum fuisse ante se cap. 6. me-
minit:
50
Omnes etenim et qui elementa generant et qui ea, quae ex ele-
mentis, secretione utuntur et concretione et ipso agere et pati.
Dioge-
nemque collaudat cum quo ipse eiusdem esset sententiae:
51
Atque
hoc recte dicit Diogenes, quod, nisi essent ex uno omnia, non essent
agere et pati ad invicem,
et capite 7.:
52
Accepimus a prioribus subcon-
trarios, sibi invicem sermones.
Quo autem pacto actionem et passio-
nem dicerent singuli fieri, eodem capite atque etiam 8. disserit.
Mixtionem etiam tractasse eos capite 10. ostendit:
53
Impossi-
bile enim est misceri quippiam alterum alteri, sicuti dicunt quidam.
Modus autem ibidem explicatur atque etiam libro
De sensu
capi-
te 3. Quod etiam inter se invicem transmutantur elementa, etiam
si capite 6. libri 2. dicat Empedoclem id negasse, capite tamen
sequenti ait alios id censuisse:
54
De elementis ergo ex quibus corpora
constant quibuscunque videtur esse aliquid commune vel transmutari
ad invicem, necesse, si alterum horum, et alterum
xii
evenire,
et capi-
49
ὅλως δὲ παρὰ τὰ ἐπιπολῆς περὶ οὐδενὸς οὐδεὶς ἐπέστησεν ἔξω
Δημοκρίτου.
[ARIST. GC 315a.34–35]
50
πάντες γὰρ οἵ τε τὰ [οἱ τά τε] στοιχεῖα γεννῶντες καὶ οἱ τὰ ἐκ τῶν
στοιχείων διακρίσει χρῶνται καὶ συγκρίσει καὶ τῷ ποιεῖν καὶ πάσχειν.
[ARIST. GC 322b.6–8]
51
καὶ τοῦτο ὀρθῶς λέγει Διογένης͵ ὅτι εἰ μὴ ἦν ἐξ ἑνὸς {ἦν} ἅπαντα͵
οὐκ ἂν ἦν τὸ ποιεῖν καὶ τὸ πάσχειν ὑπ΄ ἀλλήλων͵
[ARIST. GC 322b.13–15]
52
παρηλήφαμεν δὲ παρὰ τῶν πρότερον [προτέρων] ὑπεναντίους
ἀλλήλοις λόγους.
[ARIST. GC 323b.2–3]
53
ἀδύνατον γάρ ἐστι μιχθῆναί τι ἕτερον ἑτέρῳ͵ καθάπερ λέγουσί
τινες·
[ARIST. GC 327a.34–35]
54
περὶ δὲ τῶν στοιχείων ἐξ ὧν τὰ σώματα συνέστηκεν͵ ὅσοις μὲν
δοκεῖ εἶναί τι κοινὸν ἢ μεταβάλλειν εἰς ἄλληλα͵ ἀνάγκη εἰ [εἰς] θάτερον
τούτων͵ καὶ θάτερον συμβαίνειν.
[ARIST. GC 334a.16–18]
xi
corr. ex ova
xii
corr. ex altera
5
10
15
20
1...,20,21,22,23,24,25,26,27,28,29 31,32,33,34,35,36,37,38,39,40,...372
Powered by FlippingBook