Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 34

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. V
282
naturam non ignorasse. De grandine etiam capite 2. loquens,
quorundam breviter carpit opinionem:
62
Sed non sicuti illi di-
cunt.
At paulo infra de imbre sermonem habens Anaxagoram
reprehendit:
63
Hoc idem fit contrario modo quam Anaxagoras dicat.
Ventos praeterea priores examinasse capite 13. apparet:
64
Sunt
quidam qui dicunt eum, qui vocatur aer, motum et fluentem ventum
esse.
Et quae ibi sequuntur plura. Itidem de fluviis:
65
Similiter
vero etiam de fluviorum generatione videtur quibusdam se habere.
Et
rursus non multo post:
66
Sicuti quidam dicunt.
De mari secundi
libri initio loquuturus sic antiquorum opiniones recenset:
67
Pri-
sci quidem et theologias tractantes faciunt ipsius fontes.
Deinde:
68
Sapientiores vero humana sapientia faciunt ipsius generationem.
Ibi-
que salsedinis causam ex illorum sententia adducit:
69
Quidam
ipsorum calefacta aiunt a Sole Terra tanquam sudorem fieri et ideo
salsam esse.
Et quae capite tertio ex Democriti atque aliorum
dogmate affert de terrae motu capite septimo:
70
Sunt autem ea,
quae tradita sunt usque ad hoc tempus, tria et a tribus. Anaxagoras
Clazomenius et prius Anaximenes Milesius pronuntiarunt et horum
posterior Democritus Abderites.
Quorum dogmata subinfert, ful-
guris et tonitrui Empedoclis et Anaxagorae ultimo capite recitat
62
ἀλλ΄ οὐχ ὥσπερ ἐκεῖνοί φασιν.
[ARIST. Mete. 348a.30]
63
τοῦτο δὲ γίγνεται αὐτὸ τοὐναντίον ἢ ὡς Ἀναξαγόρας λέγει.
[ARIST. Mete. 348b.12–13]
64
εἰσὶ δέ τινες οἵ φασιν τὸν καλούμενον ἀέρα κινούμενον μὲν καὶ
ῥέοντα ἄνεμον εἶναι͵
[ARIST. Mete. 349a.16–17]
65
ὁμοίως δὲ καὶ περὶ τῆς τῶν ποταμῶν γενέσεως δοκεῖ τισιν ἔχειν·
[ARIST. Mete. 349b.2–3]
66
καθάπερ ἔνιοι λέγουσιν [ARIST. Mete. 349b.30]
67
οἱ μὲν οὖν ἀρχαῖοι καὶ διατρίβοντες περὶ τὰς θεολογίας ποιοῦσιν
αὐτῆς πηγάς͵
[ARIST. Mete. 353a.34–35]
68
οἱ δὲ σοφώτεροι τὴν ἀνθρωπίνην σοφίαν ποιοῦσιν αὐτῆς γένεσιν·
[ARIST. Mete. 353b.5–6]
69
ἔνιοι δ΄ αὐτῶν θερμαινομένης φασὶν ὑπὸ τοῦ ἡλίου τῆς γῆς οἷον
ἱδρῶτα γίνεσθαι· διὸ καὶ ἁλμυρὰν εἶναι.
[ARIST. Mete. 353b.11–13]
70
ἔστι δὲ τὰ παρειλημμένα μέχρι γε τοῦ νῦν χρόνου τρία καὶ
παρὰ τριῶν. Ἀναξαγόρας τε {γὰρ} ὁ Κλαζομένιος [Κλαζομένως], καὶ
πρότερον Ἀναξιμένης ὁ Μιλήσιος ἀπεφήναντο͵ καὶ τούτων ὕστερος
Δημόκριτος ὁ Ἀβδηρίτης.
[ARIST. Mete. 365a.15–19]
5
10
15
20
1...,24,25,26,27,28,29,30,31,32,33 35,36,37,38,39,40,41,42,43,44,...372
Powered by FlippingBook