Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 14

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. V
262
10
5
bium; aliis vero locis multis alios. Nam Pythagoreos, Parmeni-
dem, Melissum, Xenophanem, physicos fuisse negat. Homerum
vero, Hesiodum, Pherecydem theologos appellat, appareatque
inde nihil ab Aristotele in physica scientia tractatum fuisse, quod
illi prius non fuerint contemplati.
Cum enim quinquaginta libris Aristotelis physica scientia
contineatur, in iisque 10 generalia theoremata examinentur: de
principiis, de communibus accidentibus, de mundo, de caelo, de
elementis, de actione, de exhalatione, de anima, de animalibus,
de plantis, nihil horum Aristotelis ipsius testimoniis multis phy-
sici illi veteres praetermiserunt. Omnes enim causas eos vidisse:
materiam, formam, efficientem, finem, ex ipso iam ostendimus
et
Theologiae
primo capite 6. ipse
vi
commemorat:
7
Quod eorum qui
dicunt de principio et causa, nemo extra ea, quae in iis quae de natura
nobis sunt determinata, dixit, sed omnes debiliter quidem illas tamen
quodammodo videntur attigisse.
Deinde per singula principiorum
genera id ostendit:
8
Hi quidem et materiam principium dicunt.
Dein-
de:
9
Alii vero quidam, unde principium motus.
Formam quoque:
10
Quod quid erat esse vero et substantiam clare quidem nemo reddidit,
maxime tamen ii qui ideas et quae in ideis ponunt dicunt.
Finem quo-
que eos cognovisse subiungit:
11
Id vero cuius gratia actiones et mu-
tationes et motiones quodam quidem modo dicant causam, ita vero non
dicunt, neque eo modo quo est.
7
ὅτι τῶν λεγόντων περὶ ἀρχῆς καὶ αἰτίας οὐθεὶς ἔξω τῶν ἐν τοῖς
περὶ φύσεως ἡμῖν διωρισμένων εἴρηκεν͵ ἀλλὰ πάντες, ἀμυδρῶς μὲν
ἐκείνων δέ πως φαίνονται θιγγάνοντες.
[ARIST. Metaph. 988a.21–23]
8
οἱ μὲν γὰρ ὡς ὕλην τὴν ἀρχὴν λέγουσιν.
[ARIST. Metaph. 988a.23–24]
9
ἕτεροι δέ τινες ὅθεν ἡ ἀρχὴ τῆς κινήσεως.
[ARIST. Metaph.
988a.33]
10
τὸ δὲ τί ἦν εἶναι καὶ τὴν οὐσίαν σαφῶς μὲν οὐδεὶς ἀποδέδοκε͵
μάλιστα δὲ οἱ τὰ εἴδη
<
καὶ τὰ ἐν τοῖς εἴδεσι> τιθέντες λέγουσιν.
[ARIST.
Metaph. 988a.34–b.1]
11
τὸ δὲ οὗ ἕνεκα αἱ πράξεις καὶ αἱ μεταβολαὶ καὶ αἱ κινήσεις,
τρόπον μέν τινα λέγουσιν αἴτιον. οὕτω δὲ οὐ λέγουσιν οὐδὲ ὅνπερ
πέφυκεν.
[ARIST. Metaph. 988b.6–8]
vi
corr. ex ipso
15
20
1...,4,5,6,7,8,9,10,11,12,13 15,16,17,18,19,20,21,22,23,24,...372
Powered by FlippingBook