provincia. Ego tamen ostendam , me bona coacervatione continuasse
probationem et animam separatam esse, variis Scripturae locis suo
loco declarabo. Vereor autem, te non satis intellexisse.
Aeschyntilus: Mi Euloge, si omnis passio fiat per contactum, non
video quom odo eam animae separatae attribuas et ni fallor actionem
et passionem ais in praedicamento relationis. Id mihi pariter non
videtur. Nam iure passio est in qualitate.
Eulogus: Miror Aeschyntile, quod de contactu loquaris. Quando­
quidem hoc diverticulum sustuleram, dum dicerem animam pas­
sibilem separatam et non coniunctam. Actionem vero et passionem
in praedicamento non qualitates, sed relationis esse affirmo, ut suo
loco patebit. Caeterum video neminem ex vobis animi mei senten­
tiam intelexisse; omnes quidem loquimini, sed servatis ordinem in­
itio institutum nullum, vagamini alteri in spiritu et distinctione
mediati ad immediatum, alter in praedicamentis ad propositum vero
nil dicitis.
Aeschyntilus: Ego vero sum satis certus nullam passionem fieri
nisi per contactum et cum anima nec ossa habeat, nec carnem, nec
quicquam horum quae sensui subiciuntur, passionem non recipit.
Alias esse harmonia, quod secundum Platonem non potest assignari,
dicit enim animam ad numerum concentu quodam esse compositam.
Eulogus: Non omnis passio fit per contactum, ut superius
memini, quare illa tua maior non constat. Animam vero secundum
Platonem e numeris harmonicis constructam nemo non videt. Con­
cedit enim in ea septenariam numerorum harmoniam composito­
rum proportione, licet in Phaedone Aristoxeni harmoniam, musicam
illam Socrates refutat. Quam nec ego admitto, ut patebit.
Enthusiasmus: Tage, arrige aures et ausculta. Aeschyntilus certe
philosophatur et doctissime instat in Eulogo vero nil aliud animad­
verto nisi theologicam quandam phrasin, id est, barbariem.
Tagus: Atque tu Enthusiasme, ausculta. Aeschyntilus Eulogum
(ut ego percipio) non intelligit. Eulogus enim in abstractis et
separatis versatur, hoc est, in sublimi illa contemplandi philosophia.
Aeschyntilus vero in sensibilibus et compositis iacet atque in illis
oberrat. Dicit enim, p er contactum fieri passionem duntaxat, cum
tamen affectus ipsi longe intensiorem passionem efficiant, quae non
504
1,2,3,4,5,6,7,8 10,11,12,13,14,15,16,17,18