corporis. Omnes enim animi et voluptates et dolores ad corporis et
voluptas et dolores pertinere voluit. Unde manifeste constat, mi
Eubule, de separata anima nullum philosophorum peculiarem in­
stituisse tractatum.
Eubulus: Occurrit in hac tua enumeratione doctissimus ille vir
Aeschyntilus, qui, ni fallor, ex Platonis sententia negabat animam esse
harmoniam, tu autem visus es affirmare, sed quomodo affirmes, non
patet definitio enim Platonis non tuam, quin potius Aeschyntili sen­
tentiam tuetur.
Eulogus: Mi Eubule, recte facis, quod mihi illud ipsum in
memoriam revocaveris. Videtur enim ille bene dixisse. Siquidem har­
moniam intellexit proportionem musicam, quam et Aristoxenus
putabat talem harmoniam in
Phaedone
Socrates refutat. Ego vero
cum dixi Platonem animam ipsam harmoniam appellare, seu e
numeris harmonicis constructam, non quod musica constet har­
monia, uti Aristoxenus putabat, sed quod magnum in actionibus suis
ordinem et rationem servet, more interpretum asseveravi, quod ipse
quoque Plato insinuat, cum e duplici essentia (quam Craterem vocat)
Deum effecisse adhibita septenaria numerorum harmonia com­
positorum proportionem asserit.
Eubulus: Praeterea tuae conclusioni adversatur Cicero 1.
Tus­
culana,
inquit, enim (Stoicorum sententia) diu mansuros animos,
cum corpore excesserint, sed non semper et alibi animi motus sem­
piternos5.Atque Sommo
Scipionis
in haec verba: »Eorum animos, qui
se corporis voluptatibus dediderunt earumque se quasi ministros
praebuerunt inpulsuque libidinum voluptatibus oboedientium,
Deorum et hominum iura violarunt, corporibus elapsos circa terram
ipsam volutari, nec in hunc locum caelestem, id est, caelum, nisi mul­
tis exagitatis saeculis, reverti.« Unde philosophos olim de separata
anima et eius passione disseruisse apparet.6
Eulogus: Acute profecto meam sententiam infringere conaris,
sed paulo diligentius adverte oro. Veram animae passionem hactenus
nulla demonstratio enuntiavit, opiniones quidem probabiles pleri-
que e quorum num ero et haec Stoicorum sententia est, adferebant;
at omnes, rationes depromptas ab effectibus seu actionibus com­
positi, arbitrabantur enim, animos perinde ac corpora torqueri, licet
diverso et subiecto et obiecto. Attamen longe est alia animae
510
1...,2,3,4,5,6,7,8,9,10,11 13,14,15,16,17,18