»Spiritu violento conteret eos.« Sic Hebraei unico hoc vocabulo ven­
tum et spiritum exprimunt, non quod spiritus et ventus sint idem, sed
uno vocabulo designantur, sicut apud Latinos aequivoca vocabula.
Ubi ergo Scriptura habet
ruah
ventum et spiritum possumus intel-
ligere et e contra. Atque ista fuit ratio, mi Eubule, qua Amymus contra
me sensisse visus est. Venerandus itaque est et suspiciendus nec
dubites eum saepius Alexandri in libro De motu cordis vidisse
definitionem: »Anima est substantia incorporea, intellectualis, illumi­
nationis capax, ultima revelatione perceptiva, quia mediantibus an­
gelis percipit et inter omnes creaturas immediate post angelos,
illuminationis divinae est perceptiva unde quoque passio animae in-
telligenti satis perspecta esse potest et animam spiritum, quod
Seneca tuetur nominari.
Eubulus: Mihi placet hic tuus animus, quod victos adversarios
tam amice et defendas et complectaris. Sed nondum respondisti
Amymo, an spiritus ut genus, in tuo proposito sit.
bilje
S
ke
1 conf. »Haec ipsa de vita et moribus et de expetendis fugiendisque
rebus illi simpliciter pecudis enim et hominis idem bonum esse censent;«
M.T.Cicero:
Academicorum reliquiae cum Luculo
(edidit Otto Plasberg), Lip-
siae, In aedibus B. G. Tfeubneri, 1908 - Academicus, 1,2,6
2 conf. Lc. 16,19-31
3 conf. Matth. 25,31-46; Lc. 21,25-33; l.Cor. 15
4
conf. Lc. 20,21-38; Matth. 22,30-33; Mc. 12,24-27
5 conf. »Eorum animi qui se corporis voluptatibus dediderunt earum-
que se quasi ministros praebuerunt inpulsuque libidinum voluptatibus
oboedientium deorum et hominum iura violaverunt corporibus elapsi circa
terram ipsam volutantur, nec huc in locum, nisi multis exagitati saeculis
revertuntur.* M. T. Cicero:
De republica-,
VI,29 - (recognovit C. F. WMulier),
Lipsiae, In aedibus B. G. Ibubneri, 1890
7 Picus Mirandulanus, Ioannes:
Opera om nia
; t.I (Oratio de hominis
dignitate), Tbrino 1971, p 324
520
1...,7,8,9,10,11,12,13,14,15,16 18