Patri et FiLio, sed omni rationali creaturae et animae congruit. Hic
mihi occurit, mi Euloge, ille qui Amymi sententiam spiraculo vitae
roborare voluit et nihil minus fecit. Legimus enim apud theologos ac
in eo libello expressus textus talis habetur. Cum dicitur anima esse
deiforme spiraculum vitae, tunc haec descriptio sumitur a Genesi 2.
et datur secundum quod anima comparatur ad Deum, prout non ex
traduce vel seminali ratione propagatur, sed a Deo corpori creando
infunditur et infundendo creatur et caetera. Videat hic ille Alogus
suum spiraculum et Amymus profundae eruditionis vir, qua ratione
anima spiritus sit aut non sit. Haec et tu, mi Euloge, commodius
potuisses praestare, sed ignosce, quod tuum onus susceperim.
Eulogus: Imo tibi ago immensas gralias, pro tuo in me candore.
Addam tamen et ego Philonis, gravissimi auctoris, sententiam hac de
re, sic dicentem in eo libro quem inscripsit de eo quod deterius
potiori insidiari soleat. Multis enim in locis lex essentiam animae
pronunciat sanguinem loquens diserte. Nam anima omnis carnis san­
guis est. Sed quando primum absoluta caeli terraeque ac mediorum
elementorum fabrica hominem fingebat conditor animalium, dicitur
inspirasse in faciem eius spiritum vitae eumque facium animam vitae.
Iam tum docente nos Scriptura spiritum esse animae essentiam. Id
paulo post declarat Philo hoc pacto: »Quid igitur, dicendum singuli
nostrum, sicut ratio numerorum postulat, duo sumus per accidens,
animal simul et homo. Horum utrunque cognatam vim sortitum est
in anima, alter est vitalis, qua vivimus, alter rationalis per quam sumus
rationis participes. Vitalem habent et bruta rationali carent. Reguntur
autem a Deo, qui rationis fons est antiquissimus. Ergo, vis illa quae
nobis cum brutis est communis essentiam accepit sanguinem. At illa
quae a rationali fonte demanat spiritus est, non aer motus, sed char­
acter quidam et effigies divinae potentiae, quam Moyses nomine
proprio vocat imaginem.«2l Haec Philo ad verbum.
Unde manifeste apparet, an anima sit spiritus proprie vel im­
proprie, an denique sit ventus hoc in loco spiraculum, ut ille
philosophaster aiebat. Inde tractatur abunde satis a Philone in libro
Allegoriarum,
quae recitare supervacuum putavi, quandoquidem is
locus istis percognitus esse deberet.
Eubulus: Aperte Philo docet animam rationalem essentialiter
esse spiritum evertens Amymi sententiam, quod loco a te citato
516
1...,5,6,7,8,9,10,11,12,13,14 16,17,18