Eulogus: Non possum non tibi placere, quandoquidem tanto ar­
dore me hac de re disserentem audire cupis. Sed antequam id ag­
grediar, rogo vos, ne hoc meum philosophari in sinistram partem
rapiatis.
Aeschyntilus: Quomodo vero? Nemo est qui non nisi in optimam
accepturus sit partem.
Eulogus: Quaestio: an ipsa anima separata patiatur, non videtur
mihi difficilis et pace tua dixero, Aeschyntile, eam naturaliter posse
probari, passioni esse obnoxiam, praesuppositis tamen quibusdam.
Quaedam nimirum habere principium quaedam non, ut sunt prin­
cipia, quae cum talia sint, se prius nil habent, sed sunt causa omnium
secundum philosophum . Itaque anima separata aut est principium
ipsum aut principiatum. Si principium, ergo est causa caeterarum
animarum, quod est imposibile (loquor hic de principio, inquantum
principio, scio enim animam in corpore, principium formale motus,
quietis et caetera, sed loquor de separata, haec debet esse prin­
cipium, si est, ut sui similia producat sicut enim materia in materias
et forma in formas se diffundit; sic anima separata in animas
separatas, ratione principii.) Ita enim essent quasi infinita rerum prin­
cipia. Nam singulae species haberent singula principia ideoque dun-
taxat in intelligentiis darentur, secundum Aristotelem 12. Metaphy-
sica 47 aut 55 principia, quia tot sunt diversae intelligentiarum
species, ut inferius patebit. Si principiatum, ergo anima erit passioni
subiecta, siquidem principium est principiati principium, quemad­
modum actio passionis actio.
Aeschyntilus: Miror qua ratione id fieri possit, cum anima sit im­
materialis.
Eulogus: Imo apud Psellum si daemones dicuntur corporei, non
video cur anima sit immaterialis, nisi forte sic nuncupetur, quia sub­
tilior in daemonibus sit materia.
Aeschyntilus: Legistine tu, Ariste, haec sic haberi ap u d Psellum?
Aristus: Legi et a fide dignis intellexi daemonicum corpus ad sen­
sum tactus lubricum aliquid visum fuisse.
Aeschyntilus: Esto. Mihi vero non satis videor posse eius pas­
sionem assequi.
498
1,2,3,4,5 7,8,9,10,11,12,13,14,15,16,...18