dubio siluissent. Solent enim fieri, ut quemadmodum canes ignotos
allatrant, sic isti, quae non intelligunt, damnant.
* * *
Enthusiasmus: Optime actum. Ego interim contemplatus sum,
quibus Eulogum excipiam, non puerilia, mihi crede, proponam,
quae si diluet, erit alter Apollo, sed adventantes video. Gratus est mihi
vester omnium adventus Aeschyntile, Ariste et tu Euloge, quem etiam
huic nostro symposio interesse cupiebam. Institui enim caenam
philosophicam, qua simul cum corpore et animum pascamus more
therapeutarum et gymnosophistarum, quare assideatis oro et sumite
cibaria; ego interea quendam animi mei scrupulum in medium ad-
seram. Dum cum Tago de universa hac mundi machina sermocina­
remur, devenimus et ad hominem, cur ei subiciatur iste et an separari
possit altera suae compositionis pars eaque singula accepimus. Sed
nata est quaestio, utrum anima separata sit passioni subiecta, quam
cum ipsi attentare ausi non fuerimus, vestro symposio indiguimus ac
oramus, dignemini hanc quaestionem tractare.
Aeschyntilus: Certe magna incumbit difficultas, nec arbitror,
quod modo philosophico possint assignari rationes in affirmativam
partem. Quare meo quidem iudicio dicerem eam non esse pas­
sibilem, quia non est corpus.
Enthusiasmus: Quid vero tu sentias, o Euloge, dicas oro.
Eulogus: Malo tacere, quam loqui. Huius enim aliquando poeni-
tuit, illius nunquam , utinam vero hactenus abstinuissem apud istos
praesertim, siquidem nil aliud quam odium et invidiam multorum
mihi hac ratione conciliavi. Quare praestat tacere, quam loqui.
Aristus: Heus Euloge, ex auditu nascitur fides, qua propter dicas,
quod sentis, libere.
Enthusiasmus: Nun quid, o Euloge, arbitraris me suum Zoilum?
Eulogus: Scio te mihi patrocinatum fuisse apud quendam virum
illustrissimum, ideo non est quod arbitreris me tale quid de te
suspicari.
Enthusiasmus: Dicas ergo, confidenter, quidnam sentias.
496
1,2,3,4 6,7,8,9,10,11,12,13,14,15,...18