fit per contactum, sicut habetur in specie qualitatis de passione. Tan­
dem ait actionem et passionem non esse in praedicamento relationis,
quod est contra omnes logicos. Omnes enim respectus, praesertim
secundum esse, non possunt esse, nisi in relatione. At ille forte motus
specie illa qualitatis dixit, verum ne illa quidem est in qualitate, quia
designat tantum eas voces, quae sub illa significatione qualitati con­
veniunt, sed est ipsa qualitas. Porro, cum quaeritur de voce qualitatis
passioni subiectae, tum aut de qualitate aut de passione oritur quaes­
tio. Si de qualitate, non est docti dicere qualitatem esse in qualitate,
quo admodum docendi, id enim quod in aliquo est, debet esse an­
gustius, nisi forte de identica praedicatione loquaris, quae nil docet,
sed est repetitio principii a logicis, velut inutilis reiecta et quae ig­
norantiae causam reddit. Si vero de passione fit quaestio, tum certum
est, passionem esse in relatione. Ea enim non potest esse sine ac­
tione, nec alterum horum definiri, nisi per alterum. Qua propter nun­
quam poterit Aeschyntilus hoc defendere, etiamsi mille quaerat
diverticula. Praeterea mihi quoque visus est in harmonia nonnihil er­
roris commisisse, ubi negabat secundum Platonem harmoniam esse
ipsam animam, quamvis in eo bene dixerit, quod id Plato negaverit,
sed non absolute. Socrates enim in Phaedone opinionem illam de
harmonia musica, quam Aristoxenus putabat, confutat. Ideo autem
harmoniam mentalem non negat, de qua spero Eulogum mentionem
facturum.
Eulogus: Non dubito viri praestantissimi, de vestra eminentis-
sima eruditione, sed cum haec sint extra professionem vestram et
quasi hactenus ab omnibus intacta, non excandescatis, oro. Dicam
enim, quod sentio vos nimirum haec alta non capere. Quo fit, ut
vobiscum hac de re conferre, nihil sit aliud quam tempus inutiliter
terere. Proinde licet haec cum Eubulo praesente tractare, dabo enim
operam, ut qua poterunt diligentia excutiantur et ad singulas vestras
opiniones suo loco respondeatur. Scio enim Eubulum in ea re
feliciter exercitatum, nil praetermissurum, quod praesens negotium
concernet. Heus Eubule, si memor es eorum quae in Symposio sunt
tractata, precor conferamus invicem ac quid sit sentiendum in hac
quaestione determinemus, ne Enthusiasmus nos ignaros esse con­
donetur.
506
1,2,3,4,5,6,7,8,9 11,12,13,14,15,16,17,18