PAULUS SCALICHIUS DE LIKA
Eulogus seu de anima separata eiusque passione
Enthusiasmus: Cogitanti mihi,Tage iucundissime, de admirabili
hac mundi fabrica, in qua omnia certa proportione ac debito ordine
adeo constant, ut niL aut addi aut demi iuste possit. (Si enim spectes
ipsius substantiam inter corpora nil simplicius deprehendes, si
qualitatem, pulchrius nil effingi potest astris, quibus velut gemmis
lucidissimis, circumquaque ornatum est, si quantitatem 'jTEpitpgpECqt
ipsius omnium corporum dimensiones complecteris, si ad aliquid,
perfectius haud quicquam in natura corporea habebis, quae omnes
respectus in seipsa includit inque loco est non ut in alio, sed ut in par­
tibus suis permanens continuo ac perpetuo motu praedita, quo haec
inferiora animat, vivificat, regit atque gubernat ac omnes sphaeras ad
sui similitudinem veluti ministras trahit suoque influxu omnia
penetrat, singulis pro sua natura singulas virtutes confert, lumine suo
cuncta irradiat, fovet atque alit; incorruptibilis quoque est omnis in-
terim generationis et corruptionis causa.) De his, inquam, omnibus
dum altiorem contemplationem instituo, occurrit mihi quaestio.
Quamobrem composito cuidam corpusculo, ipsi nempe homini,
generationi et corruptioni obnoxio ac mea quidem sententia longe
imperfectiori, haec universi pulcherrima machina subiciatur et prop­
ter eum quicquid caeli terraeque ambitu continetur, creatum sit. Ita­
que, Tage amantissime, si placet, praebeas te huius divini furoris
ducem.
Tagus: Optatus mehercle venisti. In eodem enim scopo versor ac
idipsum praemanibus habeo, nec possum non arbitrari utrumque
nostrum divino percitum furore. Pergamus ergo ac primum inter nos
tractemus propositum , sin minus processerit ad symposium tandem
sapientum confugiamus. Proponis, ni fallor, difficultatem, qui fiat,
488
Iz: E. Banic-Pajnic, M. Girardi Karsulin, M. Josipovic,
Magnum miraculum - homo (Veliko cudo - covjek),
Zagreb: Hrvatska sveucilisna naklada, 1995.
1 2,3,4,5,6,7,8,9,10,11,...18